PL 183, col. 482

In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In transitu S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Interpretatur enim Aegyptus tenebrae, Israel
vero Videns Deum: atque ideo ubicunque Israel
erat, lux erat. Non sic noster Jesus crucifixi secum
latronis potuit oblivisci: factum est utique quod
promissum est; ipsa die qua compassus est, et conregnavit [(Luc. XX)] .
Nos quoque si non sumus ipsius
capitis membra, cujus et sancti, unde eis tam solemnibus
hodie votis, et tanto gratulamur affectu?
Caeterum qui dixit: Si glorificatur unum membrum,
congaudent omnia membra; hoc quoque nihilominus
ait: Quod si patitur unum membrum, compatiuntur
omnia membra [(I Cor. XII, 26)]
. Haec igitur
nostra et eorum cohaerentia est, ut nos congratulemur
eis, ipsi compatiantur nobis: nos devota
meditatione regnemus in eis, ipsi in nobis, et pro

nobis militent pia interventione. Nec est quod de
eorum pia erga nos sollicitudine dubitemus, quandoquidem
non consummandi sine nobis, sicut supra
meminimus, exspectant nos usque dum retribuatur
nobis: ut videlicet in novissimo die magno
festivitatis omnia simul in virum perfectum cum
suo tam excelso capite membra concurrant, et laudetur 1043
cum haereditate sua Jesus Christus
Dominus noster, qui est super omnia benedictus, et
laudabilis, et gloriosus in saecula. Amen.

apud nos dies fecit in incolumitate sua, dum socios
praestolaretur, qui dispersi in Anglia fuerant, cum
regis illius vana suspicio Dei hominem impediret.
Jamque omnibus ad eum collectis, ad Romanam,
pro qua venerat, curiam parabat iter: cum subito
infirmitate praeventus, sensit protinus ad coeleste
magis sese palatium evocari. Deo melius aliquid
providente pro nobis, ne a nobis egressus alibi consummaretur.
2.
Nullum quidem in eo, non dico mortis, sed
vel gravis aegritudinis signum medicis apparebat:
ille tamen exhilaratus spiritu, aiebat omnimodis
oportere, ut hoc anno Malachias ab hac vita egrederetur.
Laboratum est econtra, et devotis precibus
apud Deum, et quibuscunque potuimus modis: sed

illius praevaluere merita, ut desiderium cordis ejus
tribueretur ei, et non fraudaretur voluntate labiorum
suorum. Sic enim pro votis omnia ei concurrere,
ut hunc maxime locum, divina sibi inspirante clementia,
elegisset: et hunc quoque ex longo optaret
sepulturae habere diem, quo fidelium omnium generalis
memoria celebratur. Sed et illud nostra haec
gaudia merito cumulavit, quod fratrum nostrorum
ossibus, de priore coemeterio huc asportandis et recondendis,
eadem nobis dies, auctore Deo, fuisset
electa. Quae nimirum deportantibus nobis, et ex more
psallentibus, idem vir sanctus plurimum sese illo
cantu delectari dicebat: et non multo post ipse
quoque secutus est, somno suavissimo et felicissimo
soporatus. Agimus itaque gratias Deo super omnibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.