PL 183, col. 486

In transitu S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

4). Triplex proinde congratulatio est hominis,
ab omni peccato, et labore, et periculo liberati.
Ex hoc siquidem nec peccatum in eo habitare
dicitur, nec poenitentiae luctus indicitur, nec ab ullo
deinceps lapsu ei praedicitur esse cavendum. Posuit
Elias pallium; non est quod timeat, non est quod
tangi, nedum teneri ab adultera vereatur. Currum
conscendit; non est jam trepidare ne cadat: suaviter
scandit; non laborans volatu proprio, sed celeri
in vehiculo sedens. Ad hoc nos refrigerium, dilectissimi,
tota animi aviditate curramus in odore
unguentorum hujus beati patris nostri, qui nostrum
hodie torporem in ferventissimum desiderium visus
est excitasse. Curramus, inquam, post eum, crebrius
illi clamantes: Trahe nos post te: et affectu cordis,

et profectu conversationis devotas omnipotenti misericordiae
gratias referentes, quod indignis servulis
suis, quibus propria desunt merita, aliena saltem
voluit suffragia non deesse.
SERMO II.
1.
Liquet, dilectissimi, quod dum corpore retinemur,
peregrinamur a Domino [(II Cor. V, 6)] : ac
per hoc luctum magis, quam gaudium, miserandum
nobis indicit exsilium et conscientia delictorum. Quia
tamen apostolico ore gaudere cum gaudentibus admonemur [(Rom. XII, 15)] ,
in omnem nos suscitari laetitiam,
tempus et causa requirit. Nam si vere, quod Propheta
sensit, exsultent justi in conspectu Dei [(Psal. LXVII,
4)] , exsultat sine dubio Malachias, qui in diebus suis
placuit Deo, et inventus est justus. In sanctitate

et justitia coram ipso ministravit: placuit ministerium,
placuit et minister. Quidni placuerit? Posuit
sine sumptu Evangelium, replevit Evangelio patriam,
suorum maxime feralem edomuit barbariem Hibernorum;
levi jugo Christi in gladio spiritus exteras
subdidit nationes, usque ad extrema terrae restituens
haereditatem suam illi. O ministerium fructuosum!
o ministrum fidelem! Nunquid non per ipsum Filio
est paterna adimpleta promissio? Nunquid non hunc
olim intuebatur Pater, cum ad Filium loqueretur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam terminos terrae?
[(Psal. II, 8.)]
Quam libens
Salvator recipiebat quod emerat, et emerat pretio
sanguinis sui, ignominia crucis, horrore passionis!

Quam libens de manibus Malachiae, pro eo quod
gratis ministraret! Ergo in ministro quidem gratum
erat munus gratuitum, in ministerio autem placita
conversio peccatorum. Grata, inquam, et placita in
ministro simplicitas oculi, in ministerio autem salus
populi.
2.
Quanquam etsi ministerii quidem minor efficientia
sequeretur, nihilominus tamen ad Malachiam
et ad opera ejus ille merito respexisset, cui amica
puritas, cui familiaris simplicitas: cujus justitiae est
de intentione pensare opus, et de oculi qualitate
totius aestimare corporis statum. Nunc vero magna
opera Domini, exquisita in omnes voluntates et studia
Malachiae: magna et multa, et bona valde, etsi
pro bona castae intentionis origine meliora. Quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.