PL 183, col. 487
In transitu S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
opus pictatis praeteriit Malachiam? Pauper sibi, sed
dives pauperibus erat. Pater orphanorum, maritus
viduarum, patronus exstitit oppressorum. Hilaris
dator, petitor rarus, acceptor verecundus. Pacis
reformandae inter discordantes fuit illi cura maxima,
et efficacia multa. Quis aeque pius ad compatiendum,
ad subveniendum promptus, ad corripiendum
liber? Nam et zelans erat, nec deerat scientia, zeli
ipsius moderatrix. Et quidem infirmus infirmis, sed
nihilominus potentibus potens, superbis resistebat,
tyrannos verberabat, regum magister ac 1047
principum. Ipse est, qui regi orando visum et malignanti
tulit, et humiliato restituit. Ipse est, qui
pacis quam fecerat violatores, spiritui erroris traditos,
frustratus est in malo quod facere cogitabant:
ac denuo coegit ad pacem, confusos quidem
et stupefactos in eo quod sibi contigerat. Ipse enim
est, cui adversus alios, pacti aeque praevaricatores,
rivus officiosissime adfuit, miro modo objectu sui
evacuans molimina impiorum. Imbres non erant,
non illuvies aquarum, non concursus nubium, non
liquefactio nivium: cum subito factus est in fluvium
magnum, qui rivulus erat: et rivus ibat, et intumescebat
inundans, et negans omnino transitum volentibus
malignari.
3.
Quanta audivimus et cognovimus ea de zelo
viri et ultione inimicorum, cum tamen esset suavis
et mitis, et multae misericordiae omnibus necessitatem
patientibus? Qui quasi unus omnium parens,
vivebat omnibus; quasi gallina pullos suos, sic fovebat
omnes, et in velamento alarum suarum protegebat.
Non sexus, non aetas, non conditio discernebatur,
aut persona: deerat nemini, expanso omnibus
gremio pietatis. De quacunque tribulatione
clamaretur ad eum, propriam reputabat: nisi quod
in sua patiens, in aliena compatiens erat, plerumque
et impatiens. Nonnunquam siquidem repletus zelo,
pro aliis in alios movebatur, ut eripiens inopes, et
reprimens fortes, consuleret proinde omnibus in
salutem. Itaque irascebatur, sed ne non irascendo
[ alias, ne irascendo] peccaret, juxta illud de psalmo: Irascimini, et nolite peccare
[(Psal. IV, 5)]
, non ira
illi, sed ipse animo dominabatur. Erat suimet potis.
Sane victor sui, ira superari non poterat. Ira ejus in
manu ejus. Vocata veniebat, exiens, non erumpens;
nutu non impetu ferebatur. Non urebatur illa, sed
utebatur. Magna illi tam in hoc, quam in cunctis
utriusque hominis sui motibus regendis vel cohibendis,
censurae diligentia, et circumspectio multa.
Non enim ita omnibus intendebat, ut se solum exponeret,
solum curae exciperet generali. Erat et sui
sollicitus. Seipsum custodiebat. Ita denique totus
suus, et totus omnium erat, ut nec charitas a custodia
sui, nec proprietas ab utilitate communi eum
impedire vel retardare in aliquo videretur. Si videres
hominem mediis immersum turbis, et implicitum
curis, diceres patriae natum, non sibi. Si videres
hominem solum, et secum habitantem, putares
soli vivere Deo et sibi.