PL 183, col. 62

De laudibus Virginis Matris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

eam in sequentibus gratia plenam pronuntiat, si
quidpiam vel parum boni, quod ex gratia non esset,
habebat?
2.
Ut igitur quae Sanctum sanctorum conceptura
erat pariter et paritura, sancta esset corpore, accepit
donum virginitatis: ut esset et mente, accepit et
humilitatis. His nimirum Virgo regia gemmis ornata
virtutum, geminoque mentis pariter et corporis
decore praefulgida, specie sua et pulchritudine
sua in coelestibus cognita, coeli civium in se provocavit
aspectus, ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam
inclinaret, et coelestem nuntium ad se
de supernis educeret. Et hoc est quod nobis hic
Evangelista commendat, cum angelum perhibet a
Deo destinatum ad Virginem: A Deo, inquit, ad virginem:

id est, a celso ad humilem, a Domino ad
ancillam, a Creatore ad creaturam. Quanta dignatio
Dei! quanta Virginis excellentia! Currite, matres;
currite, filiae; currite, omnes quae post Evam, et ex
Eva, et parturimini cum tristitia, et parturitis. Adite
virginalem thalamum, ingredimini, si potestis, pudicum
sororis vestrae cubiculum. Ecce enim Deus
mittit ad Virginem, ecce affatur angelus Mariam.
Apponite aurem parieti, auscultate quid nuntiet ei,
si forte audiatis unde consolemini.
3.
Laetare, pater Adam, sed magis tu, o Eva mater,
exsulta, qui, sicut omnium parentes, ita omnium
fuistis peremptores; et, quod infelicius est, prius peremptores,
quam parentes. Ambo, inquam, consolamini

super filia, et tali filia; sed illa amplius, de qua
malum ortum est prius, cujus opprobrium in omnes
pertransiit mulieres. Instat namque tempus, quo
jam tollatur opprobrium, nec habeat vir quid causetur
adversus feminam: qui utique dum se imprudenter
excusare conaretur, crudeliter illam accusare
non cunctatus est, dicens, Mulier quam dedisti
mihi, dedit mihi de ligno, et comedi [(Gen. III,
12)]
. Propterea curre, Eva, ad Mariam; curre, mater,
ad filiam; filia pro matre respondeat, ipsa
[ alias, ita] matris opprobrium auferat, ipsa patri pro
matre satisfaciat: quia ecce si vir cecidit per feminam,
jam non erigitur nisi per feminam. Quid dicebas, o
Adam? Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno,
et comedi. Verba malitiae sunt haec, quibus magis

augeas quam deleas culpam. Verumtamen Sapientia
vicit malitiam, cum occasionem veniae, quam a te
Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit,
in thesauro indeficientis suae pietatis invenit. Redditur
nempe femina pro femina, prudens pro fatua,
humilis pro superba; quae pro ligno mortis gustum
tibi porrigat vitae, et pro venenoso cibo illo amaritudinis
dulcedinem pariat fructus aeterni. Muta ergo
iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum
actionis, et dic: Domine, mulier, quam dedisti
mihi, dedit mihi de ligno vitae, et comedi; et dulce
factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.