PL 184, col. 1059
In festo S. Nicolai Myrensis (Nicolaus Claraevallensis), J. P. Migne · In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
tantum vigilandum est in orationibus et subveniendum
sacrificio singulari, qui in locis purgatoriis
emundantur; ut benignus Pater poenitentiam eorum
in satisfactionem, et hanc in glorificationem cito
convertat. Curre iterum per istos intuitu pietatis, et
fac sarcinam tuam, affectum compatiendi.
7.
Quarta est regio gehennalis: regio dura, extimescenda;
terra afflictionis et oblivionis, terra miseriarum
et tenebrarum, terra turbinis et caliginis,
terra maledictionis et mortalitatis, terra sitis et famis,
terra combustionis 721 et frigoris, in qua
nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Totus
tremo atque horreo ad memoriam regionis istius, et
concussa sunt omnia ossa mea. Illic est ignis qui non
succenditur; vermis qui non moritur; frigus horiendum.
Ibi fetor intolerabilis exoritur, percutientes
mallei resonant incessanter, obfusae tenebrae cumulatius
indensantur. Illic confusio peccatorum, horribiles
facies daemonum, inextricabilium vinculorum
fertilis multitudo. Ibi fletus et stridor dentium,
planctus et gemitus; et alternantia mala impios sine
pietate discerpunt. Nihil sic valet ad exstirpandas
voluptatum radices, quam istorum memoria, et recordatio
vulnerum Domini mei, qui stetit ante judicem,
qui alapas accepit, qui flagellatus et consputus
est; qui coronatus spinis, qui colaphis caesus, qui
suspensus in ligno, cui pendenti insultatum est; qui
mortuus in cruce, qui lancea percussus, qui sepultus;
qui resurrexit, qui ascendit ad coelos, qui fecit
nos regnum et sacerdotes Deo et Patri. Curre
per has tumultuantes nundinas, ut vivus descendas
1.
« Salve, Regina misericordiae, vita dulcedo, et
spes nostra, salve. » Domina, labia mea aperies.
Dominus tecum, et tu mecum. Dignare me laudare
te. Sub tuam protectionem confugio, ubi virtutem