PL 184, col. 1061

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

nostram discutiendum, fratres, assumpsimus,
quia speciali dulcedine multa refertum masticatione
continua reperimus. Nam a summis labiis canticum
istud effusum venit. Habet enim fundamentum: fundamentum
ejus in montibus sanctis; fundamentum
ejus internae dulcedinis suavitas est. Et ubi haec,
nisi in montibus sanctis, hoc est in mentibus nostris?
A sanctis compositum, a sanctis institutum,
digne frequentabitur etiam a sanctis. Et vere nisi a
religiosis et affectione sancta ferventibus, nec subtiliter
intelligi, nec efficaciter poterit decantari. Est
enim tam suave ad gratiam, tam fecundum ad sensum,
tam etiam profundum ad mysteria. Tale enim
est, quod a nobis considerari et discuti, prout dignum
est, non valeat. Ex eo autem quod suaviter sonat,

mulcet affectum, et de sensuum ubertate mentem
impinguat, et in Sanctam sanctorum, Advocatam
scilicet nostram, dum eam quasi praesentem salutat,
omnia interiora nostra medullitus inflammat. Oportet
enim ut nobis praesentem esse dicamus, quam
praesentem salutamus; et totam animae nostrae trinitatem
in eam dirigamus, quam tam devotissimis precibus
exoramus. Agnoscit certe, et diligit diligentes
se, et prope est in veritate invocantibus se: praesertim
his quos videt sibi conformes factos in castitate
et humilitate; si tamen charitatem adjecerint, et totam
spem suam, post Filium suum, in ea posuerint,
et toto corde quaesierint, orantes et frequenter dicentes:
« Subveni, Domina, clamantibus ad te jugiter. »
[( Ex Resp. Eccl. de B. Virg. )] Non aspernatur

affectum praedulcem, ingens desiderium, inundationem
lacrymarum, assiduitatem precum quorumlibet
quamvis peccatorum; si tamen laverint a malitia
cor, dissolverint colligationes impietatis, solverint fasciculos
deprimentes, dimiserint qui fracti sunt liberos,
et omne onus diripuerint. Data est ei potestas
in coelo et in terra, quae posse potestas est, et in manibus
ejus vita et spiritu nostri, et oculi omnium
Christianorum in eam sperant, et ipsa dat eis
escam gratiae, qua plena est, in tempore opportuno.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.