PL 184, col. 1062
In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
2.
Levemus ergo, fratres, cor nostrum cum manibus
ad eam, et appropinquemus ei passibus amoris,
immolantes ei hostiam laudis, reddentes ei vota nostra
de die in diem, de hora in horam, dicentes assidue:
« Salve, Regina misericordiae. » Quis mihi
digne hujus carminis reserabit sacramentum? quis
mihi digne explicet tam insolitae salutationis exordium?
Origo fontium et fluminum, mare, virtutum
auctrix, est scientiarum scientia sanctarum Maria:
quia sicut sol universa coeli lumina praecellit praerogativa
claritatis eximiae; sic ipsa totam rationalem
creaturam post Filium praecellit splendore virtutis
ac scientiae. Ad eam non incongrue pertinere dicimus,
quod scriptum est: Quam bona Domina Israel
his qui recto sunt corde! [(Psal. LXXII, 1.)] Qui recto
corde, et recte in omnibus consentiunt, hi recto sunt
corde; his Advocata nostra, sola bonitate sua agente,
praesentiae suae tantam plerumque copiam exhibet,
et quam sit orabilis, exhibitione impertitae gratiae
docet, ut innovati spiritu proclament per consolationem
experientiae, « Salve, Regina misericordiae. »
In his intelligentia non capit, nisi quantum experientia
sapit. Sola unctio Spiritus docet haec. Plus
valet hic jubilus cordis, quam strepitus oris; motus
gaudiorum, quam sonus labiorum; consonantia voluntatum,
magis quam vocum. Pro hujusmodi dicere
cautum duxi: Quis mihi carminis hujus reserabit
sacramentum? Quis pro raro dici solet. Rara
siquidem avis in terra, tantam promereri familiaritatem
in oculis majestatis, quatenus experientia
indultae gratiae praesentiam illius agnoscens quis
valeat exsultans dicere: « Salve, Regina misericordiae. »
Juste Regina mundi, et Regina coeli
dicitur, per quam utriusque Creator et Rector generatur.
3.
Verum quo pacto dicitur « Regina misericordiae, »
cum misericordia non substantia sit sed pietas supernae
clementiae, vel affectio benigna rationalis creaturae?
Metonymice ergo poterit intelligi, hoc est per efficientem
id quod efficitur: ut opus misericordiae pro