PL 184, col. 1063

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

misericordia 723 intelligatur. Opus misericordiae,
reparatio naturae. Misericordia Domini plena est terra
viventium et morientium. Quod Angeli creati, quod
confirmati, homines plasmati et reparati, misericordiae
est, quae ab aeterno et usque in aeternum primordialis
ipsa causa omnium, et causalissima causarum.
Effectus ejus est opus salvandorum, salus
haec est adoptio filiorum Dei: quomodo Regina Sancta
sanctorum, cujus virginalis partus eorum esse
omnium. Regina, gloriae nomen et honoris, magnificentiae
et decoris, dulcedinis ac pietatis, amoris et magnificentiae,
sublimitatis et potentiae, gubernationis et
justitiae, defensionis et gratiae. Sancta sanctorum haec
omnia nobis, et pro omnibus nobis cui decantamus assidue:
« Salve, Regina misericordiae. » Possumus etiam

sic intelligere, quod « Regina misericordiae » dicitur,
ut soli tribuamus divinae misericordiae et non meritis,
quod super omnem creaturam ipsa sanctitate ac dignitate
praecellens, reginae vocabulo et honore sublimatur
amplius. Etiam in hoc convenienter vocatur
« Regina misericordiae, » quod divinae pietatis abyssum
cui vult, et quando vult, ac quomodo vult, creditur
aperire, ut quivis enormis peccator non pereat,
cui Sancta sanctorum patrocinii sui suffragia praestat.
Eapropter dicamus omnes, dicamus singuli,
dicamus omnes, dicamus assidue: « Salve, Regina
misericordiae. » Sequitur:
4.
« Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. » Ordo
pulcherrimus. Dulcedinem vita praecedit, spes sequitur.
Non enim sapis nisi vivas, nec sperabis nisi

vivas et sapias. Et sapor sedes est dulcedini, gustus
sapori. Brevitati studendum statuimus, et ideo de
vario vitae statu dicere supersedemus. De illa vita hoc
in loco dictum esse credimus, de qua Joannis Evangelium
loquitur: Qui manducat me, et ipse vivet propter
me. Quidni vivat, qui Vitam manducat? Ego sum, inquit, vita
[(Joan. VI, 47-60)]
: et, Beatus qui manducat
panem hunc in regno Dei [(Luc. XIV, 15)]
, quod intus
est. Regnum Dei charitas, gaudium, pax. Et vita, et
panis, et charitas unum sunt. Magnae deliciae charitas,
quae foras mittit timorem. Qui manet in hac, et
manducat eam, et manducatur ab ipsa. Ipsa est quae
pascit inter lilia, pascit et pascitur, et nos, et a nobis.
Quomodo, inquis? Si diligit Deus nos, in se trajicit

nos, et e converso. Cibus iste charitas Dei, et Deus
virtutum, et scientiarum fons, vitam praestat animae,
quae nunc est, et futuram. Et haec nobis Sancta sanctorum
metonymice, scilicet quae et vitam hanc nobis
peperit, et precibus infundit. Haec est de qua dicit Apostolus, Mihi vivere Christus est
[(Philip. I, 21)]
: et, Vivit
in me Christus [(Galat. II, 20)]
. De hac in Deuteronomio
circumcisione carnali: Et erit vita tua pendens ante
oculos tuos, et non credes vitae tuae [(Deut. XXVIII, 66)]
.
Vita haec dat dulcedinem, sed seipsam de seipsa. Si
inveni gratiam in oculis tuis, ait Moyses, ad plenitudinem
gratiae ostende mihi te ipsum. Et e contra: Ego
omne bonum ostendam tibi [(Exod. XXXIII, 13, 18, 19)]
.
Unum petiit, et repromissa est omnimoda plenitudo.
Quid tam diversum, quam unum et omnia? Sono diversum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.