PL 184, col. 1069

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

invicem enarrant: nos hymnum tantummodo
gloriae, id est memoriam eructamus abundantiae
suavitatis tuae. Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum [(Psal. XVIII, 2)]
.
Fiat, inquit, firmamentum,
et dividat aquas ab aquis [(Gen. I, 6)]
. Omnibus
firmamentis firmius firmamentum, tu Domina; quae
eum, quem coeli coelorum capere non poterant, cepisti
et concepisti, portasti et non defecisti; genuisti,
aluisti, pavisti, mammasti et educasti. Tu in medio
aquarum divisisti aquas ab aquis, affectus videlicet
aeternorum ab affectibus temporalium. Tuam enim
animam pertransivit gladius, ut revelentur ex multis
cordibus cogitationes [(Luc. II, 35)] . Posuit in hoc
firmamento Deus solem et lunam, Christum et Ecclesiam;
et stellas, praerogativas gratiarum multas.

Laudamus Dominum in sanctis ejus. Firmitas, robur,
et constantia, et fortitudo mentis ejus, quia
mundi contempsit gloriam, carnis calcavit illecebras.
Virtus est Altissimi, de qua scriptum est: Et
virtus Altissimi obumbrabit tibi [(Luc. I, 35)]
2.
Non solum autem coelum et firmamentum, Domina
rerum intelligitur, sed aliis nominibus convenienter
appellatur, et rerum vocabulis designatur.
Ipsa tabernaculum Dei, ipsa templum, ipsa domus,
ipsa atrium, ipsa cubiculum, ipsa thalamus, ipsa
sponsa, ipsa filia, ipsa arca diluvii, arca testamenti,
urna aurea, ipsa manna, virga Aaron, vellus Gedeonis,
porta Ezechielis, civitas Dei, ipsa coelum,
ipsa terra, ipsa sol, ipsa luna et stella matutina,
aurora ipsa et lucerna, tuba et mons, fons quoque

hortorum, et lilium convallium; desertum ipsa, et
terra repromissionis lacte et melle manans, stella
maris, navis quoque, via in mari, sagena, vinea,
ager, arca, horreum, stabulum, praesepe subjugale,
apotheca, aula, turris, castra, acies, populus, regnum,
sacerdotium. Ovis est, pascua est, paradisus
est, palma est, rosa est, fluvius est, potus est,
columba est, columna est, vestis est, margarita est,
candelabrum est, mensa est, corona est, sceptrum
est, panis est, oleum est, vinum est, arbor est, virga
est, cedrus est, cypressus est, platanus est, cinnamomum
est, balsamum est, myrrha est, thus est,
oliva est, nardus est, crocus est, fistula, calamus,
et storax est, soror et mater est. Et ut breviter
concludam, de hac et ob hanc, et propter hanc

omnis Scriptura facta est, propter hanc totus mundus
factus est, et haec gratia Dei plena est, et per
hanc homo redemptus est, Verbum Dei caro factum
est, Deus humilis, et homo sublimis.
3.
Ad te ergo tantam ac talem, Domina rerum,
Sancta sanctorum, Regina coelorum, « suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrymarum valle. » Tertia
haec positura carminis hujus est, quod explanandum
assumpsimus. Suspiria, gemitus et fletus compunctionis
sunt species seminum justitiae. Seminate
vobis, inquit, ad justitiam: metite spem vitae, et illuminate
vobis lumen scientiae [(Ose. X, 12)]
. Euntes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.