PL 184, col. 1070

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

ibant et flebant, mittentes semina sua [(Psal. CXXV, 6.)]
Suspirium, vox inarticulata, gementium gemitus,
dolentium fletus, has sedes habent. Tria sunt haec
quae bene gradiuntur in irriguo inferiori, et quartum
quod feliciter incedit, vallis scilicet lacrymarum.
sedes irrigui superioris haec est [(Josue XV, 19)] .
Verus Caleph dat utrumque filiae suae asello residenti.
Et si tu aspiras ad haec, comprime motus irrationabiles 728
sensualitatis et corporis motu
rationis. Abscinde a te concupiscentiam carnis, oculorum,
potestatis et honoris. Abjice mundi pompam
et sarcinam, edoma carnem disciplina spiritus, in
arctum tua desideria constringe, non abeas in consilio
impiorum, in via peccatorum non stes, in cathedra
pestilentiae non sedeas [(Psal. I, 1)] . Apprehende

humilitatem, ut sis pauper spiritu; ferales
corrige mores, et esto mitis. Tunc transito Jordane
ingredieris terram repromissionis, quae est compunctionis.
Sic in tertio loco octo beatitudinum dicitur: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V, 5, et Isa. LXI, 2)]
.
4.
Quarto die resuscitatus est Lazarus: quarta
vigilia venit ad discipulos Jesus. Et tu fac tibi vigilias
quatuor, ut resusciteris et veniat ad te Jesus:
duas timoris, pudoris duas. Cogita Deum creatorem
tuum, cogita benefactorem, cogita patrem, cogita
dominum. Ad singula reus es, plange ad singula,
ad singula evigila, et singulorum horum singuli
intellectus, quasi singuli in mente dies sint, in
quibus quasi Lazarus mortuus eras, quasi fetebas.

Dum per singulos lacrymaris, quasi in quarto resuscitaris.
Primum et ultimum exstinguunt timorem:
media duo, pudorem. Pater sane non metuitur, cum
pater sit: patris est semper misereri et parcere
Paterna vox est: Percutiam, et ego sanabo [(Deut.
XXXII, 39)]
. Non est proinde quod a Patre formides
Si quando ferit emendat, non vindicat. At cogitantem
quod patrem offenderis, est certe quod pudeat,
etsi non quod terreat. Voluntarie te genuit verbo
veritatis [(Jacob. I, 18)] ; deinde non pepercit Unigenito,
ut prosit genito [(Joan. III, 16)] . Ipse quidem
patrem ita exhibuit se tibi, sed non tu illi aeque filium.
Qua fronte attollis jam oculos ad vultum patris
tam boni, tam malus filius? Pudeat indigne gessisse
generi tuo: pudeat tanto patri vixisse degenerem.

Exitus aquarum deducant oculi tui, operiat
confusio faciem tuam. Vultum tuum pudor suffundat,
occupetque caligo: deficiat in dolore vita tua,
et anni tui in gemitibus. Proh dolor! quem fructum
habuisti in illis, in quibus nunc erubescis? Si
in carne seminasti, de carne messuisti corruptionem.
Si mundus ipse transit, et concupiscentia ejus, confundere
ad illam vocem quae dicit: Si ego pater, ubi
honor meus? [(Malach. I, 6.)]
Hoc de honore patris.
Nunc ad beneficia veniendum. Ut alia innumera taceam,
hujus corporis victum, et usum temporis
hujus, et super omnia sanguinem dilecti Filii sui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.