PL 184, col. 1071

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

clamantem de terra; pudeat ingratitudinis. Quid
retribuisti Domino pro omnibus quae retribuit tibi?
5.
Ad timorem quoque veniamus. Si pudor minus
partes suas exsequitur, excitetur ut excitet. Sepone
pia vocabula benefactoris et patris; ad austeriora
convertere. Nam qui legitur Pater misericordiarum,
et Deus totius consolationis [(II Cor. I, 3)]
; legitur
nihilominus Deus ultionum Dominus [(Psal. XCIII, 1)]
,
et legitur terribilis in consiliis super filios hominum [(Psal. LXV, 5)]
.
Quod pater est, quod beneficus est,
tibi est: quod Dominus ac Creator, sibi est. Etenim
propter semetipsum fecit omnia [(Prov. XVI, 4)] . Qui
ergo quod tuum est, tibi defendit et servat; putas,
principatus sui non requiret honorem? Requiret
usque ad novissimum quadrantem; requiret et retribuet

abundanter facientibus superbiam [(Psal.
XXX, 24)] . Requiret a redempto servitium, honorem
et gloriam ab eo quem plasmavit. Esto quod dissimulet,
et pater ignoscat beneficus, sed non dominus
et creator. Pensa cujus formidinis et horroris,
tuum atque omnium contempsisse factorem, contempsisse
Dominum majestatis. Tanget montes, et
fumigabunt et tam tremendam majestatem audet
irritare vilis pulvis, uno levi flatu dispergendus, et
minime colligendus! Time gehennam, time judicis
vultum. Contremisce ab ira potentis, et facie furoris
ejus, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum,
a tempestate valida, a voce archangeli,
et a verbo aspero. Contremisce a dentibus bestiae
infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis

ad escam. Time vermem rodentem, ignem torrentem,
fumum et vaporem, et sulphur et spiritum
procellarum: time tenebras exteriores, et dicito, Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem
lacrymarum
[(Jerem. IX, 1)]
, et praeveniam fletibus
fletus, et stridores dentium, et manuum pedumque
dura vincula, et pondus catenarum prementium,
stringentium, urentium 729 nec consumentium?
Heu! mater mea, cur me genuisti filium doloris et
amaritudinis, indignationis et plorationis?
6.
Qui sic afficitur duplici metu isto et duplici
pudore, quatuor vigilias facit in mente, seu quatuor
diebus intus illustratur, in quorum quarto
quasi Lazarus quatriduanus resuscitatur. Et sicut
de uno fonte paradisi oriuntur quatuor flumina,

quae irrigant terram [(Gen. II, 10-14)] : sic quatuor
affectiones istae ortae de uno fonte compunctionis
plenitudinem consumunt [ fort. consummant] irrigui
inferioris. Pariunt enim suspiria, gemitus et fletus,
quae dum pro defectu virtutum aguntur, dicuntur
irriguum inferius. Superius autem irriguum, est
vallis lacrymarum. Pinguis infusio haec coelitus irrorata,
nec extorta, nec coactitia: pluvia voluntaria
est, quam segregavit Deus haereditati suae [(Psal.
LXVII, 10)] . Aquae istae sunt quae egrediuntur de
templo a latere dextro [(Ezech. XLVII, 1)] , et fluunt
impetu de Libano [(Cant. IV, 15)] , fluunt etiam de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.