PL 184, col. 1072

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

fonte paradisi in quatuor capita. Paradisus conscientia
justi est, quam non urit cura pungens, nec
culpa remordens, quam non attenuat sensus egens,
quam non grandinant corporearum rerum irruentia
phantasmata; fide florida, virtutibus fructifera, opinione
odorifera. Hujus medio fons oritur, dum
virtus integritate solidatur. Haec deinde dividitur in
quatuor capita: justitiam, prudentiam, fortitudinem,
temperantiam. Justitia fodit in altum, et quaerit
aquas irrigui superioris; prudentia invenit, fortitudo
vindicat sibi, temperantia possidet. Justitiam
dico esse genus ad omnia praecepta Dei: prudentiam
divinarum humanarumque rerum scientiam:
fortitudinem, vigorem mentis inter adversa et prospera
erectum: temperantiam, inter velle et nolle,

nosse parum et nimis, citra et ultra discretionem.
Legitime haec custodita perfectum faciunt virum,
cupientem dissolvi, et esse cum Christo, qui dicat: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! [(Psal. CXIX, 5)]
et, Sitivit anima mea ad Deum fontem
vivum [(Psal. XLI, 3)]
. Fons iste fons patens est
domus David in ablutionem peccatoris et menstruatae [(Zach. XIII, 1)] .
Hic est fons quem foderunt
principes multitudinis, quos commemoravimus, justitia
scilicet, fortitudo, et temperantia in datore
legis, id est compunctione; et in baculis suis, id est
in vigore solido perfectae integritatis.
7.
Mens itaque a vitiis purgata, Deum sitiens jugiter,
et ipsius adventum in se suscipiens, frequenter
delectata tantae suavitatis inenarrabili dulcedine,

quia pro velle suo semper eam habere minime valet,
miro dolore afficitur; et haec ei consolatio, ut prae
ejus desiderio jugi lacrymarum pane pascatur. Fit
itaque vallis lacrymarum, dum de se humiliter sentiens,
affatim abundat ubertate fletuum. Et habet
hoc irriguum superius, quo mortua mundo suaviter
et dulciter pascitur, quia per irriguum inferius
emundata jam coelestium contemplatione ineffabiliter
delectatur. Haec duo irrigua, duae olivae sunt, et
duo candelabra lucentia ante Deum. Sunt haec duo
luminaria, duo altaria, duo exploratores, duo cherubim,
duo ostiola, duo ubera, testamenta duo,
hirci duo, leones duo, minuta duo, tabulae duae, columnae
duae, sorores duae, manus duae, et si qua
sint binaria, quae his consonantia opinabiliter queant

inveniri. In talibus suspiriis gemitu ac fletu, ac
convalle lacrymarum, « ad te clamamus exsules filii
Evae, » Domina rerum, Sancta sanctorum, virtus
nostra et refugium: decus mundi, gloria coeli, praeelecta
ut sol, pulchra lunaris ut fulgor, agnosce
omnes te diligentes. Audi nos: nam te Filius nihil
negans honorat. Et tu salva nos, Domine Jesu, pro
quibus virgo Mater te orat, cujus regnum et
imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO IV.
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.