PL 184, col. 479

Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne

desiderium: sic ostendit suum affectum. His
incantationibus advocat sponsum. Dominus autem,
cujus oculi super justos, et aures ejus non solum ad
preces [(Psal. XXXIII, 16)] , sed ipsas preces eorum
non exspectat, donec sermonem finierint; sed medium
orationis cursum interrumpens, festinus ingerit
se, et animae desideranti festinus occurrit coelestis
rore dulcedinis circumfusus, unguentis optimis
delibutus: animam fatigatam recreat, esurientem
reficit, aridam impinguat; et facit eam terrenorum
oblivisci, memoria sui eam mirabiliter fortificando,
vivificando, et inebriando, ac sobriam reddendo. Et

sicut in quibusdam carnalibus officiis anima adeo
vincitur carnali concupiscentia, quod omnem usum
rationis amittit, et fit homo quasi totus carnalis:
ita merito in hac superna contemplatione ita consumuntur
et absorbentur carnales motus ab anima,
ut in nullo caro spiritui contradicat; et fiat homo
quasi totus spiritualis.
315
CAPUT VI. Signa Spiritus sancti ad animam venientis.
7.
Sed, o Domine, quomodo comperiemus quando
haec facis, et quod signum adventus tui? Nunquid
hujus consolationis et laetitiae testes et nuntii sunt
suspiria et lacrymae? Si ita est, nova est antiphrasis
ista, et significatio inusitata. Quae enim conventio
consolationis ad suspiria; laetitiae ad lacrymas? si

tamen istae dicendae sunt lacrymae, et non potius
roris interioris desuper infusi superfluens abundantia,
et ad inferioris ablutionis indicium exterioris
hominis purgamentum: ut sicut in Baptismo puerorum
per exteriorem ablutionem significatur et
figuratur interior animae ablutio; ita hic e contra
exteriorem ablutionem interior praecedat purgatio.
O felices lacrymae, per quas maculae interiores purgantur,
per quas peccatorum incendia exstinguuntur!
Beati qui sic lugetis, quia ridebitis [(Matth. V, 5)] .
In his lacrymis agnosce, o anima, sponsum tuum,
amplectere desideratum. Nunc torrente te voluptatis
inebria, suge ab ubere consolationis ejus lac et
mel. Haec sunt miranda munuscula et solatia quae
dedit tibi sponsus tuus, gemitus scilicet et lacrymae.

Adducit tibi potum in his lacrymis in mensura. Hae
lacrymae sunt tibi panes die ac nocte; panes utique
confirmantes cor hominis, et dulciores super mel et
favum. O Domine Jesu, si adeo sunt dulces istae lacrymae
quae ex memoria et desiderio tui excitantur,
quam dulce erit gaudium quod ex manifesta tui
visione capietur! Si adeo dulce est flere pro te, quam
dulce erit gaudere de te! Sed quid hujusmodi secreta
colloquia proferimus in publicum? cur ineffabiles
et inenarrabiles affectus verbis communibus conamur
exprimere? Inexperti talia non intelligunt, nisi
ea expressius legant in libro experientiae, quos ipsa
doceat unctio. Aliter autem littera exterior non prodest
quidquam legenti. Modicum sapida est lectio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.