PL 184, col. 480

Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne

exterioris litterae, nisi glossam et interiorem sensum
sumat ex corde.
CAPUT VII. De gratiae occultatione.
8.
O anima, diu protraximus sermonem. Bonum
enim erat nos hic esse, cum Petro et Joanne contemplari
gloriam sponsi, et diu manere cum illo,
si vellet hic fieri, non duo, non tria tabernacula [(Ibid. XVII, 1, 4)] ,
sed unum, in quo essemus simul
et simul delectaremur. Sed jam dicit sponsus: Dimitte
me, jam enim ascendit aurora, jam lumen gratiae
et visitationem quam desiderabas accepisti.
Data ergo benedictione, mortificato nervo femoris,
et mutato nomine de Jacob in Israel [(Gen. XXXII, 25, 31)] ,
paulisper secedit sponsus diu desideratus, cito elapsus.

Subtrahit se tam a praedicta visione quam a
dulcedine contemplationis: manet tamen praesens
quantum ad gubernationem.
CAPUT VIII. Quod gratiae occultatio ad tempus nobis cooperetur bonum.
9.
Sed ne timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes
te contemni, si paulisper tibi subtrahit sponsus
faciem suam. Omnia ista cooperantur tibi in
bonum, et de accessu et recessu lucrum acquiris.
Tibi venit, tibi et recedit. Venit ad consolationem,
recedit ad cautelam, ne magnitudo consolationis extollat
te; ne, si semper apud te sit sponsus, incipias
contemnere sodales, et hanc continuam visitationem
non jam gratiae attribuas, sed naturae. Hanc

autem gratiam cui vult, et quando vult sponsus tribuit;
non quasi jure haereditario possidetur. Vulgare
proverbium est, quod nimia familiaritas parit
contemptum. Recedit ergo, ne forte nimis assiduus
contemnatur, et absens magis desideretur, desideratus
avidius quaeratur, diu quaesitus tandem gratius
inveniatur. Praeterea si nunquam deesset hic
consolatio (quae respectu futurae gloriae, quae revelabitur
in nobis, aenigmatica est et ex parte), putaremus
forte hic habere civitatem manentem, 316
et minus inquireremus futuram. Ne ergo exsilium
deputemus pro patria, arrham pro pretii summa.
Venit sponsus, et recedit vicissim: nunc consolationem
afferens, nunc universum stratum nostrum

in infirmitatem commutans. Paulisper nos permittit
gustare quam suavis est, et antequam plene sentiamus,
se subtrahit: et ita quasi alis expansis supra
nos volitans, provocat nos ad volandum. Quasi
dicat: Ecce parum gustatis quam suavis sum et
dulcis; sed si vultis plene saturari hac dulcedine,
currite post me in odore unguentorum meorum, habentes
sursum corda, ubi ego sum in dextera Dei
Patris. Ibi videbitis me, non per speculum in aenigmate,
sed facie ad faciem: et plene gaudebit cor
vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
CAPUT IX. Quam caute se aebeat habere anima post gratiae visitationem.
10.
Sed cave tibi, o sponsa: quando absentat se

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.