PL 184, col. 481

Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne

sponsus, non longe abibit; et si non vides eum, ipse
tamen videt te semper, plenus oculis ante et retro.
Nunquam potes eum latere. Habet etiam circa te
nuntios suos spiritus, quasi sagacissimos exploratores,
ut videant quomodo absente sponso converseris,
et accusent te coram ipso, si aliqua signa lasciviae
et scurrilitatis in te deprehenderint. Zelotypus
est sponsus iste. Si forte alium amatorem receperis,
si aliis magis placere studueris statim discedet
a te, et aliis adhaerebit adolescentulis. Delicatus
est sponsus iste, nobilis et dives est, speciosus
forma prae filiis hominum; et ideo non nisi speciosam
dignatur habere sponsam. Si viderit in te
maculam sive rugam, statim avertit oculos. Nullam
enim immunditiam potest sustinere. Esto ergo casta,

esto verecunda et humilis; ut sic a sponso tuo
merearis frequenter visitari. Timeo ne diutius detinuerit
nos sermo iste: sed ad haec compulit me materia
fertilis pariter et dulcis, quam ego non protrahebam
spontaneus; sed nescio qua ejus dulcedine
trahebar invitus.
CAPUT X. Recapitulatio praedictorum.
11.
Ut ergo quae diffusius dicta sunt, simul juncta
melius videantur, praedictorum summam recapitulando
colligamus. Sicut in praedictis exemplis praenotatum
est, videri potest quomodo praedicti gradus
cohaereant, et sicut temporaliter, ita et causaliter se
praecedant. Lectio enim quasi fundamentum primo

occurrit, et data materia mittit vos ad meditationem.
Meditatio vero quid appetendum sit diligentius
inquirit, et quasi effodiens thesaurum invenit et
ostendit. Sed cum per se obtinere non valeat, mittit
nos ad orationem. Oratio, se totis viribus erigens
ad Dominum, impetrat thesaurum desiderabilem,
contemplationis suavitatem. Haec autem adveniens,
praedictorum trium laborem remunerat, dum coelestis
rore dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio
ergo est secundum exterius exercitium: meditatio,
secundum interiorem intellectum: oratio, secundum
desiderium: contemplatio, super omnem sensum.
Primus gradus est incipientium, secundus est proficientium,
tertius est devotorum, quartus beatorum.
CAPUT XI. Nec lectio sine meditatione, nec meditatio sine oratione prodest.
12.
Hi autem gradus ita concatenati sunt, et vicaria
ope sibi invicem deserviunt, quod praecedentes
sine subsequentibus aut parum aut nihil prosunt:
sequentes vero sine praecedentibus aut raro
aut nunquam haberi possunt. Quid enim prodest
lectione continua tempus occupare, sanctorum gesta
et scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam masticando
et ruminando succum eliciamus; et transglutiendo
usque ad 317 cordis intima transmittamus:
ut ex his diligenter consideremus statum nostrum,
et studeamus eorum opera agere, quorum facta cupimus
lectitare? Sed quomodo haec cogitabimus, aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.