PL 184, col. 484

Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne

utique excusationem habebit iste de peccato? Nonne
ei juste potest dicere Dominus, Quid debui tibi facere,
et non feci? [(Isai. V, 4.)]
Non eras, et creavi te:
peccasti, et diaboli servum te feceras, et redemi te:
in mundi circuitu cum impiis currebas, et elegi te.
Dederam tibi gratiam in conspectu meo, et volebam
facere apud te mansionem: tu vero despexisti me;
et non solum sermones meos, sed me ipsum projecisti
retrorsum, et ambulasti post concupiscentias
tuas. Sed, o Deus bone, suavis et mitis, amicus dulcis,
consiliarius prudens, adjutor fortis, quam inhumanus,
quam temerarius est qui te abjicit, qui tam
humilem, tam mansuetum hospitem a suo corde
repellit! O quam infelix et damnosa commutatio!
Creatorem suum abjicere, et pravas noxiasque cogitationes

recipere! Illud etiam secretum cubile Spiritus
sancti, secretum cordis, quod paulo ante coelestibus
gaudiis intendebat, tam subito immundis
cogitationibus et peccatis tradere conculcandum!
Adhuc in corde calent sponsi vestigia; et jam intromittuntur
adulterina desideria? Male conveniens et
indecorum est, aures quae modo audierunt verba
quae non licet homini loqui, tam cito inclinari ad
fabulas et detractiones audiendas; oculos, qui sacris
lacrymis modo baptizati erant, repente converti ad
videndas vanitates; linguam, quae modo dulce epithalamium
decantaverat, quae ignitis et persuasoriis
eloquiis suis cum sponso reconciliaverat sponsam,
et introduxerat eam in cellam vinariam, iterum
converti ad vana eloquia, ad scurrilitates, ad concinnandum

dolos, ad detractiones. Absit a nobis,
Domine! Sed si forte ex humana infirmitate ad talia
dilabimur, non ideo desperemus, sed iterum recurramus
ad clementem Medicum, qui suscitat de terra
inopem, et erigit de stercore pauperem [(Psal. CXII,
7)] , et qui non vult mortem peccatoris: iterum curabit
et sanabit nos.
16.
Jam tempus est ut epistolae finem imponamus.
Oremus ergo Deum ut impedimenta, quae nos ab
ejus contemplatione retrahunt, in praesenti nobis
nitiget, in futuro nobis penitus auferat: qui per
praedictos gradus de virtute in virtutem nos perducat,
donec videamus Deum deorum in Sion: ubi
electi non guttatim, non interpolatim percipient

divinae contemplationis dulcedinem, sed torrente
voluptatis indesinenter repleti, habebunt gaudium
quod nemo tollet ab eis, et pacem incommutabilem,
pacem in id ipsum. Tu ergo, frater mi Gervasi,
si quando datum tibi fuerit desuper praedictorum
graduum celsitudinem conscendere, memento mei:
et ora pro me, cum bene fuerit tibi; ut sic cortina
cortinam trahat, et qui audit, dicat: Veni.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.