PL 184, col. 485

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

inspiciunt, et se ipsos deserunt. Deum quaerunt per
ista exteriora, deserentes sua interiora, quibus interior
est Deus. Idcirco ab exterioribus redeam ad interiora,
et ab inferioribus ad superiora ascendam:
ut possim cognoscere unde venio, aut quo vado;
quid sum, vel unde sum; et ita per cognitionem mei
valeam pervenire ad cognitionem Dei. Quanto namque
in cognitione mei proficio, tanto ad cognitionem
Dei accedo. Secundum interiorem hominem
tria in mente mea invenio, per quae Deum recolo,
conspicio, et concupisco. Sunt autem haec tria,
memoria, intelligentia, voluntas sive amor. Per

memoriam reminiscor: per intelligentiam intueor;
per voluntatem amplector. Cum Dei reminiscor, in
memoria mea eum invenio, et in ea de eo et in eo
delector, secundum quod ipse mihi donare dignatur.
Intelligentia intueor quid sit Deus in se ipso;
quid in Angelis, quid in sanctis, quid in creaturis,
quid in hominibus. In se ipso est incomprehensibilis,
quia principium et finis: principium sine principio,
finis sine fine. Ex me intelligo quam incomprehensibilis
sit Deus; quoniam me ipsum intelligere
non possum, quem ipse fecit. In Angelis est
desiderabilis, quia in eum desiderant prospicere: in
sanctis est delectabilis, quia in eo assidue felices
laetantur: in creaturis est admirabilis, quia omnia
potenter creat, sapienter gubernat, benigne dispensat:

in hominibus est amabilis, quia eorum
Deus est, et ipsi sunt populus ejus. Ipse in eis habitat
tanquam in templo suo, et ipsi sunt templum
ejus: non dedignatur singulos, neque universos.
Quisquis ejus meminit, eumque intelligit ac diligit,
cum illo est.
2.
Diligere eum debemus, quoniam ipse prior
dilexit nos, et ad imaginem et similitudinem suam
nos fecit, quod nulli alii creaturae donare voluit. Ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.