PL 184, col. 486

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

imaginem Dei facti sumus; hoc est, ad intellectum
et notitiam Filii, per quem intelligimus et cognoscimus
Patrem, et accessum habemus ad eum.
Tanta cognatio est inter nos et Dei Filium, quod ipse
imago Dei est, et nos ad imaginem ejus facti sumus;
quam cognationem etiam ipsa similitudo testatur,
quoniam non solum ad imaginem, sed et ad similitudinem
ejus facti sumus. Oportet itaque id quod
ad imaginem est, cum imagine convenire, et non in
vacuum nomen imaginis participare. Repraesentemus
ergo in nobis imaginem ejus in appetitu pacis,
in intuitu veritatis, et in amore charitatis. Teneamus
eum in memoria, portemus in conscientia, et
ubique praesentem veneremur. Mens siquidem nostra
eo ipso ejus 320 imago est, quo ejus capax est,

ejusque particeps esse potest. Non propterea ejus
imago est, quia sui meminit mens, seque intelligit
ac diligit; sed quia potest meminisse, intelligere, ac
diligere a quo facta est: quod cum facit, sapiens
ipsa fit. Nihil enim tam simile est illi summae Sapientiae,
quam mens rationalis, quae per memoriam,
intelligentiam et voluntatem in illa Trinitate ineffabili
consistit. Consistere autem in illa non potest,
nisi ejus meminerit, eumque intelligat, ac diligat.
Meminerit itaque Dei, ad cujus imaginem facta est;
eumque intelligat, diligat, atque colat, cum quo
potest semper esse beata. Beata anima, apud quam
Deus requiem invenit, et in cujus tabernaculo requiescit.
Beata quae dicere potest: Et qui creavit me,
requievit in tabernaculo meo [(Eccli. XXIV, 12)]
. Negare

siquidem requiem coeli ei non poterit.
3.
Cur ergo nos deserimus, et in his exterioribus
Deum quaerimus, qui apud nos est, si nos velimus
esse apud eum? Revera nobiscum est, et in nobis:
sed adhuc per fidem, donec videre mereamur per
speciem. Novimus, inquit Apostolus, habitare Christum
per fidem in cordibus nostris [(Ephes. III, 17)]
:
quia Christus in fide, fides in mente, mens in
corde, cor in pectore. Per fidem ergo recolo Deum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.