PL 184, col. 488

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

commemorans scelerum commissa meorum. Et
cum dicetur de me, Ecce homo et opera ejus; reducam
ante oculos omnia delicta et peccata mea.
Quadam namque vi divina fiet ut cuique sua opera
bona vel mala in memoriam revocentur, et mentis
intuitu mira celeritate cernantur; ut accuset, vel
excuset scientia conscientiam, atque ita simul et
singuli, et omnes judicentur.
Judicium faciet gestorum quisque suorum,
Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.
Quod enim nunc confiteri erubescimus, tunc omnibus
manifestabitur: et quidquid hic dissimulando
palpamus, totum illic vindex flamma comburet.
Ignis ubique ferox ruptis regnabit habenis.
Quantoque diutius Deus nos exspectat, ut emendemus

tanto districtius judicabit, si neglexerimus.
5.
Cur ergo tantopere vitam istam desideramus,
in qua quanto amplius vivimus, tanto plus peccamus?
Quanto est vita longior, tanto culpa numerosior.
Quotidie namque crescunt mala, et subtrahuntur
bona: assidue variatur homo per prospera et
adversa, et ignorat quando moriatur. Sicut enim
in coelo stella coruscans velociter currit, et repente
deficit; et sicut scintilla ignis subito exstinguitur, et
in cinerem redigitur:
Sic cito finitam datur istam cernere vitam.
Dum enim libenter ac jucundissime moratur homo
in mundo, diuque se victurum arbitratur,
Ac multa in longum disponit tempus agenda;

subito rapitur in mortem, et ex improviso anima
aufertur a corpore. Verumtamen cum magno metu
magnisque doloribus anima separatur a corpore.
Veniunt enim Angeli assumere illam, ut perducant
eam ante tribunal Judicis metuendi: et tunc illa
memorans opera sua mala et pessima, quae die noctuque
gessit, contremiscit, et quaerit illa fugere,
induciasque petere, dicens: Date mihi vel unius
horae spatium. Tunc quasi loquentia simul opera,
dicent: Tu nos egisti; opera tua sumus: non te
deseremus, sed tecum semper erimus, tecum pergemus
ad judicium. Vitia quoque multis et multiplicibus
criminibus eam accusabunt, multaque falsa
testimonia adversus illam invenient, quanquam vera

ad damnationem ejus satis possent sufficere. Daemones
vero terribili vultu et horribili aspectu eam terrebunt:
ingenti furore eam persequentur et comprehendent,
tam terribiliter quam horribiliter volentes
retinere et possidere, nisi sit qui eripiat.
Tunc anima inveniens oculos clausos et os, aliosque
corporis sensus per quos solebat egredi, et delectari
in his exterioribus, revertetur ad se; et videns se
solam et nudam, ingenti horrore concussa, desperatione
deficiet in se, et cadet sub se: et quia amore
mundi, et carnis 322 voluptate, Dei amorem dereliquerat,
derelinquetur a Deo misera in hora tantae
necessitatis, atque daemonibus tradetur in inferno
crucianda.
8.
Sic anima peccatoris in die qua ignorat, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.