PL 184, col. 489
Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),
hora qua nescit, rapitur a morte, et segregatur a
corpore, pergitque miseriis plena, tremens et dolens:
et cum nullam excusationem habeat, quam
pro peccatis suis possit obtendere, contabescit et
pertimescit ante Deum apparere. Ingenti horrore
concutitur, et multiplicibus cogitationum aestibus
agitatur, cum urgente solutione carnis, et subductis
e medio omnibus, se et illum terminum considerat
cui appropinquat, et post paululum hoc invenit
quod in perpetuum mutari non poterit. Considerat
plane, quam districtus veniat aeternus Judex, et
ante severitatem tantae justitiae, quas rationes vitae
suae ponat. Si enim cuncta opera quae intelligere
potuit, devitavit; ventura tamen coram districto
Judice illa, magis quae in semetipsa non intelligit,
pertimescit. Crescit pavor, cum cogitat quod viam
vitae hujus nequaquam sine culpa transire potuit:
nec hoc quidem quod laudabiliter vixit, sine aliquo
reatu est, si remota pietate judicetur. Quis enim
considerare valeat, quanta mala per momenta temporum
perpetramus, et quanta bona facere negligimus?
Sicut enim peccatum est perpetratio mali, sic
delictum est desertio boni. Gravis siquidem jactura
est, cum nec bona facimus, nec bona cogitamus,
sed cor nostrum per vana et inutilia sinimus vagari.
Nimis tamen difficile est cor tenere, et ab illicita
cogitatione servare. Nimis etiam difficile est terrenas
occupationes absque peccatis ministrare. Quapropter
nullus semetipsum dijudicare et comprehendere
perfecte potest; sed multis cogitationibus
occupatus, sibimetipsi aliquo modo manet incognitus,
ut omnino quod tolerat nesciat. Propterea urgente
exitu, subtiliori terretur metu: quia etsi illa
quae scivit, nunquam se praetermisisse meminit,
formidat tamen ea quae nescit.
CAPUT III. De dignitate animae, et vilitate corporis.
7.
O anima, Dei insignita imagine, decorata similitudine,
desponsata fide, dotata spiritu, redempta
sanguine, deputata cum Angelis, capax beatitudinis,
haeres bonitatis, rationis particeps, quid tibi
cum carne unde ista pateris? Propter carnem aliena
peccata tibi imputantur, et tuae justitiae quasi pannus
menstruatae reputantur [(Isai. LXIV, 6)] , atque tu
ipsa ad nihilum es redacta, et quasi nihilum et
inane reputata. Nihil enim aliud est caro, cum qua
tanta est tibi societas, nisi spuma caro facta, fragili
vestita decore: sed erit, quando erit cadaver miserum
et putridum, et cibus vermium. Nam quantumcunque
excolatur, semper caro est. Si diligenter
consideres, quid per os et nares caeterosque corporis
meatus egrediatur, vilius sterquilinium nunquam
vidisti. Si singulas ejus miserias enumerare velis,
quam sit onerata peccatis, irretita vitiis, pruriens
concupiscentiis, occupata passionibus, polluta illusionibus,
prona semper in malum, et in omne vitium
proclivis, plenam omni confusione et ignominia
invenies. Propter carnem homo vanitati similis
factus est [(Psal. CXLIII, 4)] , quia ex illa vitium concupiscentiae