PL 184, col. 490

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

traxit, quo captivus tenetur et incurvatur,
ut diligat vanitatem, et iniquitatem operetur.
8.
Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid
es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post
hanc vitam. Profecto fuit quando non eras: postea
de vili materia factus, et vilissimo panno involutus,
menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus,
et tunica tua fuit pellis [ al. pellicia] secundina.
Sic indutus et ornatus progressus es ad nos:
Nec memor es quam sit vilis origo tui.
Forma, favor populi, fervor juvenilis, opesque
Subripuere tibi noscere quid sit homo.
Nihil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus

stercorum, cibus vermium.
Post hominem vermis, post vermem fetor et horror.
Sic in non hominem vertitur omnis homo.
323
Cur ergo superbis, homo, attendens quod fuisti
vile semen, et sanguis coagulatus in utero;
deinde miseriis hujus vitae expositus et peccato,
postea vermis et cibus vermium futurus in tumulo?
Quid superbis, pulvis et cinis, cujus conceptus
culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia?
Unde superbit homo, cujus conceptio culpa,
Nasci poena, labor vita, necesse mori?
Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas,
quam post paucos dies vermes devoraturi sunt
in sepulcro; animam vero tuam non adornas bonis

operibus, quae Deo et Angelis ejus praesentanda est
in coelis? Quare animam tuam vilipendis, et ei carnem
praeponis? Dominam ancillari, et ancillam dominari,
magna abusio est. Totus quidem iste mundus
ad unius animae pretium aestimari non potest.
Non enim pro toto mundo Deus animam suam dare
voluit, quam pro anima humana dedit. Sublimius
ergo est animae pretium, quae non nisi sanguine
Christi redimi potuit. Quam ergo commutationem
dabis pro anima tua, qui pro nihilo das illam?
Nonne Dei Filius cum esset in sinu Patris, a regalibus
sedibus pro ea descendit, ut eam liberaret a
potestate diaboli? Quam cum vidisset peccatorum
funibus irretitam, jamjamque daemonibus tradendam,
ut morte perpetua damnaretur, flevit super illam,

quae flere se nesciebat: nec solum flevit, sed etiam
occidi se permisit, ut pretioso sanguinis sui pretio
eam redimeret.
Aspice, mortalis, pro te datur hostia talis.
9.
Agnosce, homo, quam nobilis est anima tua, et
quam gravia fuerint ejus vulnera, pro quibus necesse
fuit Christum Dominum vulnerari. Si non
essent haec ad mortem, et mortem sempiternam,
nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur.
Noli ergo vilipendere animae tuae passionem, cui a
tanta majestate tantam vides exhiberi compassionem.
Fudit ipse lacrymas pro te: lava et tu per singulas
noctes lectum tuum cordis compunctione, et
lacrymarum assiduitate. Fudit ipse sanguinem suum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.