PL 184, col. 492
Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),
jungentur cruciandi. Nihil aliud ibi audietur nisi
fletus et planctus, gemitus et ululatus, moerores
atque stridores dentium: nihilque ibi videbitur, nisi
vermes, et larvales facies tortorum, atque teterrima
monstra daemonum.
Vermes crudeles mordebunt intima cordis:
Hinc dolor, inde pavor, gemitus, stupor, et timor horrens.
Ardebuntque miseri in igne aeterno in aeternum et
ultra. In carne cruciabuntur per ignem, in spiritu
per conscientiae vermem. Ibi erit dolor intolerabilis,
timor horribilis, fetor incomparabilis, mors animae
et corporis sine spe veniae et misericordiae. Sic tamen
morientur, ut semper vivant; et sic vivent, ut
semper moriantur. Ita anima peccatoris aut in inferno
pro peccatis cruciatur, aut in paradiso pro
bonis meritis collocatur. Nunc ergo alterum e duobus
eligamus: aut semper cruciari cum impiis, aut
perpetualiter laetari cum sanctis. Bonum siquidem
et malum, vita et mors, ante nos sunt posita, ut ad
quod voluerimus manum extendamus.. Si tormenta
non terrent nos, saltem invitent praemia.
CAPUT IV. De praemio patriae coelestis.
11.
Praemium est videre Deum, vivere cum Deo,
vivere de Deo, esse cum Deo, esse in Deo, qui erit
omnia in omnibus; habere Deum, qui est summum
bonum. Et ubi est summum bonum, ibi est summa
felicitas, summa jucunditas, vera libertas, perfecta
charitas, aeterna securitas, et secura aeternitas; ibi
est vera laetitia, plena scientia, omnis pulchritudo,
et omnis beatitudo.
Est ibi pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas,
Gaudia, laetitiae, dulcedo, vita perennis.
Gloria, laus, requies, amor, et concordia dulcis.
Sic cum Deo homo beatus erit, in cujus conscientia
peccatum inventum non fuerit. Videbit Deum ad voluntatem,
habebit ad voluptatem, fruetur ad jucunditatem.
In aeternitate vigebit, in veritate fulgebit, in
bonitate gaudebit. Sicut habebit permanendi aeternitatem,
sic cognoscendi facilitatem et requiescendi
felicitatem. Civis siquidem erit illius sanctae civitatis,
cujus Angeli cives sunt, Deus Pater templum,
Filius ejus splendor, Spiritus sanctus charitas. O
civitas coelestis! mansio secura, patria fertilis et
ampla, totum continens quod delectat: populus sine
murmure, incolae quieti, homines nullam indigentiam
habentes! Quam gloriosa dicta sunt de te, civitas
Dei! sicut laetantium omnium habitatio est in te [(Psal. LXXXVI, 3, 7)]
.
Omnes laetantur in laetitia et
exsultatione: omnes delectantur de Deo, cujus aspectus
pulcher, facies decora, eloquium dulce. Delectabilis
est ad videndum, suavis ad habendum, dulcis
ad perfruendum. Ipse per se placet, et per se
sufficit ad meritum, sufficit ad praemium; nec extra
illum quidquam quaeritur, quia totum in illo invenitur
quidquid desideratur. Semper libet eum aspicere,
semper habere; semper in illo delectari, et illo
perfrui. In illo clarificatur intellectus, et purificatur