PL 184, col. 493

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

affectus ad cognoscendam et diligendam veritatem.
Et hoc est totum bonum hominum, nosse scilicet et
amare Creatorem suum.
12.
Quae ergo nos agit vesania, vitiorum sitire absinthium,
hujus mundi sequi naufragium, vitae labentis
pati infortunium, impiae tyrannidis ferre dominium,
et non magis convolare ad sanctorum felicitatem,
ad Angelorum 325 societatem, ad solemnitatem
supernae laetitiae, et ad jucunditatem contemplativae
vitae, ut possimus intrare in potentias
Domini, et videre superabundantes divitias illas bonitatis?
Ibi vacabimus, et videbimus quam dulcis
est Dominus, et quam magna multitudo dulcedinis
ejus. Videbimus gloriae decorem, sanctorum splendorem
et regiae potestatis honorem. Cognoscemus

Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus sancti
benignissimam clementiam; et ita habebimus notitiam
illius summae Trinitatis. Nunc corpora per
corpus videmus, imagines etiam corporum spiritu
cernimus: tunc vero ipsam Trinitatem puro mentis
intuitu videbimus. O beata visio! videre Deum in seipso,
videre in nobis, et nos in eo felici jucunditate
et jucunda felicitate! Quidquid desiderabimus,
totum habebimus, nihil amplius desiderantes: et
quidquid videbimus, amabimus, ipso amore beati;
beati dulcedine amoris et suavitate contemplationis.
Haec erit summa illius contemplationis, haec erit
summa illius felicitatis, quoniam intelligetur in suo
puro esse sincera divinitas, comprehendetur in ea
incomprehensibilis Trinitas. Patebunt arcana divinitatis;

videbitur et amabitur Deus: et haec visio et
delectatio totum cor hominis implens et satians,
tota erit illius beatitudinis consummatio. Una erit
omnium lingua, jubilatio indefessa, unus affectus,
amor aeternus. Patebit veritas, implebitur charitas;
et erit integra corporis et animae societas [ forte
satietas]. Fulgebit sicut sol humanitas glorificata:
quieta erit et concors carnis et spiritus societas:
Angelorum et hominum erit gaudium unum, unum
colloquium, unum convivium. Non languebit amor,
nec liquefiet dilectio. Praesentibus omnibus bonis,
nulla erit dilationis afflictio, quoniam beatifica divinae
majestatis praesentia omnibus erit omnia, et
erit communis omnium omnipotentia, sapientia,

pax, justitia, et intelligentia. Non erit in illa pace
diversitas linguarum, sed pacifica et concors concordia
morum et affectuum. In torrente illius voluptatis
nihil ultra appetet cumulata satietas; tanta
erit felicitas. Ibi siquidem erit cumulus felicitatis
supereminens gloria, et superabundans laetitia.
13.
Sed ad haec quis idoneus? Profecto verus
poenitens, bonus obediens, amabilis socius, fidelis
servus. Verus poenitens semper in labore et dolore:
dolet de praeteritis, laborat pro futuris cavendis.
Vera siquidem poenitentia est, sine temporis intermissione
de peccatis dolere. Sic plangit commissa,
ut non committat plangenda. Irrisor namque est et
non verus poenitens, qui adhuc agit quod poeniteat.
Si ergo vis verus poenitens esse, cessa a peccato, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.