PL 184, col. 496

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

quiescentibus, providentibus atque procurantibus
praesunt. Diligunt siquidem suos concives
supernae potestates, et pro iis qui haereditatem capiunt
salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt,
protegunt, providentque omnibus. Omnes
enim ipsi desiderant adventum nostrum, quoniam
ipsi de nobis exspectant civitatis suae ruinas restaurari.
Diligenter quaerunt, et libenter audiunt bona
de nobis: solliciti discurrunt medii inter nos et
Deum, nostros gemitus fidelissime ad eum portantes,
ipsiusque gratiam devotissime ad nos reportantes.
Non dedignabuntur esse socii nostri, qui jam facti
sunt ministri nostri. Exsultare eos fecimus, quando
conversi sumus ad poenitentiam. Festinemus ergo
de nobis eorum laetitiam adimplere. Vae tibi, quicunque

es, qui desideras redire ad vomitum, reverti
ad lutum. Putasne placatos habebis eos in judicio,
quos tanto et tam sperato privare vis gaudio? Exsultaverunt
quando venimus ad religionem, tanquam
super his quos ab ipsa inferni porta cernerent revocari.
Quid vero tunc erit, si ab ipsa janua paradisi
viderint redire, et retrorsum abire eos, qui jam alterum
pedem habebant in coelo? Nam etsi corpora
inferius, sed corda sursum.
17.
Curramus ergo non passibus corporis, sed
affectibus mentis, sed desideriis, sed suspiriis, quoniam
non solum Angeli, sed Angelorum Creator nos
exspectat. Exspectat nos Deus Pater, tanquam filios
et haeredes, ut constituat nos super omnia bona sua.
Exspectat nos Dei Filius tanquam fratres et cohaeredes,

ut fructum suae nativitatis, et pretium sui sanguinis
Deo Patri offerat. Exspectat nos Spiritus
sanctus: ipse siquidem est charitas et benignitas in
qua ab aeterno praedestinati sumus; nec dubium
quin praedestinationem suam adimpleri velit. Ergo
quia omnis coelestis curia exspectat nos et desiderat,
desideremus eam quanto possumus desiderio.
Cum magna namque confus one et rubore ad illam
veniet, quisquis videre eam vehementer non desiderat.
Quicunque vero jugi oratione et assidua cogitatione
in illa conversatur, et securus hinc egredietur,
et cum magna laetitia recipietur in illam.
Ubicunque ergo fueris, intra temetipsum ora. Si
longe fueris ab oratorio, noli quaerere locum, quoniam

tu ipse locus es. Si fueris in lecto aut in alio
loco, ora, et ibi est templum. ' Frequenter orandum,
et flexo corpore mens est erigenda ad Deum. Sicut
enim nullum est momentum, quo homo non utatur
vel fruatur Dei bonitate et misericordia: sic nullum
debet esse momentum, quo eum praesentem non
habeat in memoria.
18.
Sed dicis: Ego quotidie oro, et orationis
meae nullum fructum video; sed sicut accedo ad
illam, sic et redeo. Nemo mihi respondet, nemo
loquitur, nemo quidpiam donat, sed incassum laborasse
videor. Sic loquitur humana stultitia, non attendens
quid inde Veritas promittat dicens: Amen
dico vobis, quia quidquid orantes petitis, credite quia
accipietis, et fiet vobis [(Matth. XXI, 22; Marc. XI, 24)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.