PL 184, col. 495

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

interdum. Rege tuos affectus, dirige actus, corrige
gressus, In te nihil remaneat indisciplinatum.
Pone omnes transgressiones tuas ante oculos tuos.
Statue te ante te, tanquam ante alium; et sic temetipsum
plange. Plora iniquitates et peccata, quibus
Deum offendisti: indica ei miserias tuas, ostende
illi malitiam adversariorum tuorum. Cumque coram
eo in lacrymis te maceraveris, precor te ut memor
sis mei.
15.
Ego enim ex quo cognovi te, in Christo diligo
te; et illuc mentionem tui defero, ubi et illicita cogitatio
supplicium, et honesta promeretur praemium.
Ad altare namque Dei cum peccator sto, sed sacerdos,
tui me comitatur memoria. Tu vero mihi vicem
reddes, si me amaveris, et orationum tuarum participem

feceris. Ibi recordatione tecum esse praesens
desidero, ubi pro te et tuis familiaribus devotas preces
coram Deo fundis. Nec mireris, si dixi, Praesens:
quoniam si me amas, et ideo amas, quia
imago Dei sum, ita tibi praesens sum, ut tu ipse tibi.
Quidquid enim tu es substantialiter, hoc ego sum.
Imago enim Dei est omnis anima rationalis. Proinde
qui in se imaginem Dei quaerit, tam proximum quam
se quaerit: et qui illam in se quaerendo invenerit,
in omni homine eam cognoscit. Visio enim animae,
intellectus est. Si ergo te vides, me vides, qui nihil
aliud sum quam tu. Et si Deum diligis, me imaginem
Dei diligis: et ego Deum diligendo, diligo te.
Et ita dum unum quaerimus, et ad unum tendimus,
semper invicem praesentes sumus, sed in Deo in quo

nos diligimus.
CAPUT VI. De attentione orationis tempore habenda.
16.
Cum ad orandum sive ad psallendum ecclesiam
intraveris, fluctuantium cogitationum tumultus
exterius relinque, curamque exteriorum penitus
obliviscere, ut soli Deo possis vacare. Fieri enim
non potest ut aliquando cum Deo loquatur, qui cum
toto mundo etiam tacens fabulatur. Intende ergo illi
qui intendit tibi; audi illum loquentem tibi, ut ipse
exaudiat te loquentem sibi. Ita fiet, si divinis laudibus
solvendis debita reverentia et sollicitudine assistas,
super singula verba divinae Scripturae diligenter intendas.
Non quod ego ista faciam dico, sed quod facere

vellem, et non fecisse poenitet, et non facere piget.
Tu vero cui major gratia concessa est, votis et
devotis precibus pias aures Domini ad te flecte, lacrymis
et suspiriis pro tuis excessibus illum clementer
exora, atque canticis spiritualibus in omnibus
operibus suis illum lauda et glorifica. Nihil enim
magis supernis civibus spectare libet; nil Regi
summo jucundius exhibetur, sicut ipse testatur: Sacrificium laudis honorificabit me
[(Psal. XLIX, 23)]
.
O quam felix esses, si spiritualibus oculis 327 semel
intueri posses, quomodo praeveniunt principes
conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum! [(Psal. LXVII, 26.)]
Videres procul
dubio, qua cura, quove tripudio intersunt cantantibus,
assistunt orantibus, adsunt meditantibus, supersunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.