PL 184, col. 506

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

peregrinus, sed quicunque illuc venire merebuntur,
securi in propria patria manebunt, semper laeti, et
semper satiati de visione Dei. Et quanto plus aliquis
hic Deo obediens fuerit, tanto ampliorem ab eo
mercedem ibi recipiet: quantoque amplius Deum
amabit, tanto propius videbit quem cernere cupit.
CAPUT XV. De proprietatibus et affectionibus veteris hominis, ejusque mortificatione et mutatione per Christum.
38.
Dies hominis sicut umbra super terram, et
nulla est mora: et tunc proprie nihil est, cum stare
videtur. Cur ergo thesaurizat in terra homo, cum
sine dilatione transeat, et illud quod colligitur, et
ipse qui colligit? Et tu homo, quem fructum exspectas
in mundo, cujus fructus ruina est, cujus finis

mors est? Utinam saperes, et intelligeres, ac novissima
prudenter provideres! Scio quemdam qui
per annos plurimos tecum familiariter vixit, ad
mensam tuam sedit, cibum de manu tua sumpsit,
in sinu tuo dormivit, cum voluit tecum colloquium
habuit: hic jure haereditario servus tuus est. Sed
quia ab ineunte aetate delicate nutristi eum, et virgae
pepercisti, contumax effectus est: levavit calcaneum
suum super caput tuum, et te in servitutem redegit,
et tui crudeliter dominatur.
39.
Sed fortasse dices: Quis est hic? Vetus homo
tuus, qui conculcat spiritum tuum, qui pro nihilo
habet terram desiderabilem, qui sola quae carnis
sunt sapit. Homo iste a nativitate caecus est, et

surdus, et mutus; inveteratus dierum malorum,
rebellis virtuti et veritati, inimicus crucis Christi.
Deridet innocentem, et simpliciter transeuntem;
ambulat in magnis et in mirabilibus supra se. Arrogantia
ejus est plus quam fortitudo ejus. Nullum
reveretur. Dicit in insipientia sua: Non est Deus.
Tabescit bonis, et malis pascitur alienis. Immundis
cogitationibus pascitur; non fatigabitur in illis transgrediens
usque ad finem. Dispergit et dissipat propria,
sicut prodigus; cupit et rapit aliena, sicut avarus;
turpitudinem et ignominiam congregat sibi;
simulans et callidus provocat iram Dei. Homo iste
totus in peccatis natus est, et sic nutritus, amicus
iniquitatis, filius mortis, vas irae in contumeliam,
aptus ad interitum. Qui cum talis sit, enarrat justitias

Dei, et assumit testamentum ejus per os
suum. Odit disciplinam, projicit dominum suum
post dorsum suum. Cum videt furem, currit cum
eo, et cum adulteris portionem suam ponit. Adversus
filium matris suae ponit scandalum [(Psal.
XLIX, 16-20)] . Super terram etiam thesaurizat iram
in die irae. Vult a te haereditatem tuam tollere, et
desuper terram auferre: et tu tantam injuriam non
vindicas, sed dissimulas, nec ei verbum durum
loqueris, nec vultum iratum ostendis, sed blandienti
tibi arrides? Ludis cum 335 illusore: nescis quia
Ismael est qui tecum ludit? [(Gen. XXI, 9.)] Ludus
iste non est pueritiae, nec simplicitatis, vel innocentiae;
sed illusio est animae, sed persecutio, sed
mors. Jam te in foveam, quam fecit, praecipitavit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.