PL 184, col. 517

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

cordis gremium: sit devota, ut soli Deo placeat,
soli Deo intendat, nec recedat ab eo. Talis conscientia
laetificat animam, et exhibet se Deo gratam,
et hominibus et Angelis reverendam, et sibimetipsi
placata et quieta existit.
CAPUT XI. De commodis et fructibus bonae conscientiae.
18.
Conscientia est cordis scientia: quae dupliciter
intelligitur; videlicet vel illa quae se novit per
se, vel illa quae praeter se etiam alia novit ex se.
Cor enim et se novit sua conscientia, et multa alia.
Quando novit se, appellatur conscientia: quando
praeter se alia, nominatur scientia. Conscientia bona,
titulus est religionis, templum Salomonis, ager
benedictionis, hortus deliciarum, aureum reclinatorium,

gaudium Angelorum, arca foederis, thesaurus
Regis, aula Dei, habitaculum Spiritus sancti, liber
signatus et clausus, et in die judicii aperiendus.
Nihil est jucundius, nihil tutius, nihil ditius bona
conscientia. Premat corpus, trahat mundus, terreat
diabolus, et illa erit secura. Bona conscientia secura
erit cum corpus morietur; secura, cum anima
coram Deo praesentabitur; secura, cum utrumque
in die judicii ante tribunal terrificum justi Judicis
statuetur. Futurae beatitudinis non est utilius remedium,
nec certius testimonium bona conscientia.
Cum mundus omni volubilitate circumrotetur, ploret,
rideat, pereat, transeat; nunquam marcescit
bona conscientia. Subjiciatur corpus in poena, in
jejuniis maceretur, verberibus lanietur, equuleo distendatur,

gladio trucidetur, crucis supplicio affligatur;
et secura erit conscientia.
19.
In speculo conscientiae status exterioris et interioris
hominis cognoscitur. Anima enim novit se,
quae sine speculo est. Speculum mundum, clarum
et purum totius religionis, bona conscientia. Sicut
enim mulier quae viro suo sive amico placere desiderat,
in contuitu speculi imaginem oppositam reddentis,
decorem et pulchritudinem faciei componit:
sic anima in quibus ab imagine veritatis discedit,
vel in quibus vestigia creatricis imaginis recipiat,
in conscientia relegit et intelligit. Non immerito
conscientiam speculo comparavimus; quoniam in
ea tanquam in speculo rationis oculus, tam quod
decens, quam quod indecens est in se, claro aspectu

apprehendere potest.
CAPUT XII. De custodia et refrenatione cordis ad bonam conscientiam necessaria.
20.
Vita uniuscujusque non cognoscitur, nisi in
conscientia: nec venitur ab bonam conscientiam,
nisi per cordis custodiam. Cor enim suo arbitrio dimissum,
aut ad vitam se vertit, aut ad mortem.
Velle namque peccare, malum est: peccare, pejus:
in peccato perseverare, pessimum est: nolle poenitere,
mortale. Quidquid igitur cor cogitat, quod ad
utilitatem suam vel proximorum 343 quoquo modo
non pertineat, respuendum est. De diversis igitur
mundi partibus, in quibus cor vagum et profundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.