PL 184, col. 518
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
tenetur, vel vane occupatur, ad seipsum redeat, et
seipsum discutiat: cumque invenerit culpam, timeat
poenam. Quaerendo autem culpam, nusquam
illam nisi in se reperiat: reperta autem culpa et
poenae causa, seipsum puniendo se ante se statuat,
et tanquam alium se judicet; se equidem culpatum,
ante se afflictum; se reum, ante se judicem severum;
se impium, ante se ad pietatem reversum:
proponat se ante se; decernat quid a se faciendum
sit de se; juste in se injusto infligat justa flagella.
Loquatur etiam sic sibi: Quia pacem deseruisti apud
Dominum Deum tuum, et bellum incurristi apud teipsum,
scissuram pateris, ut tu a te ipso codemneris.
Quia pactum pacis rupisti, vis quod non vis,
et non vis quod vis: a teipso condemnaberis. Nolenda
vis: volenda non vis. Ecce de ore tuo te judico,
serve nequam. Afflige itaque te, et statue te contra
faciem tuam, ut aspicias turpitudinem tuam, et
recogites stultitiam tuam. Sic igitur in miseriis suis
ad seipsum revertitur cor, et sistitur cor ad cor. Vis
est quaedam quae sic de corde operatur, et retinet cor
fluxum et vanum; ne profluat in abyssum exterminii.
Vis ista seu violentia rapit regnum coelorum. Regnum coelorum,
inquit Dominus, vim patitur, et
violenti rapiunt illud [(Matth. XI, 12)]
. Nobile regnum
possidet, qui cor suum possidet. Non regnat, qui in
corde suo deditus servitutibus vitiorum, praesidet
urbibus et turbis populorum. Solus is regnat, qui
deposito cordis imperio, ad leges rationis ordinat
tatam familiam motuum interiorum et exteriorum.
Si insurgit rabies leonina, premitur per patientiam:
si petulantia hirci, per abstinentiam: si ferocitas
apri, per mansuetudinem: si superbia unicornis,
per humilitatem.
CAPUT XIII. De mobilitate cordis restringenda per considerationem majestatis et potentiae divinae.
21.
Non invenitur autem inter caeteras artes liberales
ars ista prae aliis liberalis, qua teneatur cor quod
omni mobili mobilius est, quod omni lubrico lubricosius
est. Mobilitate enim naturali instabile, vel in puncto
fixum recusat consistere: cujus vita in motu est, et
motus est ei vita. Movet molem totius corporis humani
tantillus iste in corde vitalis motus: et qua coerceatur
arte, ut alia movens, ipse non moveatur? Forte
mola asinaria si ad collum ei suspendatur, non
moveretur. Imo multo magis cum mola concitaretur.
Agendum itaque cum eo est, ut circumeat terram,
et perambulet eam; si forte velociorem, et mobiliorem
se invenire queat. Si super terram similem sui
non invenerit, etiam gyrum coeli circumeat, et rotas
currum Dei ad cursum suum admoveat. Quid tunc
faciet ad illos qui ambulant super pennas ventorum?
Forte et cum illis contendere poterit. An et cum illa
virtute curret, quae attingit a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter? [(Sap. VIII, 1.)]
an
et illam apprehendet, de qua dicitur, Mobilior est
omnibus mobilibus sapientia? [(Sap. VII, 24.)]
Saltem