PL 184, col. 520

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

appellantur a pudicis et castis labiis, motu inordinato
rempublicam infestaverint? Certe abscindantur, non
ferro, sed jejunio; non detruncatione, sed mortificatione. Utinam,
inquit Apostolus, abscindantur qui
vos conturbant [(Galat. V, 12)]
. His persuasionibus cor
effrenatum, in praeceps cursum suum rapiens, teneri
potest, ut sit bona conscientia. Bona est, si habeat in
corde puritatem, in ore veritatem, in actione rectitudinem.
Pro his namque merebitur Trinitatis visionem.
O beata visio, in qua sic Deus erit notus atque
perspicuus, ut videatur a singulis nobis in singulis
nobis: videatur in seipso; videatur in coelo novo, et in
terra nova, atque in omni quae tunc fuerit creatura!
CAPUT XV. De libro conscientiae emendando.
24.
Humana conscientia est Domini vinea, quam
excolere debent peccatorum confessio, et eorum
satisfactio, et exhibitio bonorum operum, et
custodia eorum. Unicuique est liber sua conscientia:
et ad hunc librum discutiendum et
emendandum omnes alii inventi sunt. Anima cum
de corpore egredietur, nullum alium praeter conscientiae
suae librum secum portare poterit, atque
in illo cognoscet quo debeat ire, et quid debeat recipere.
Ex his quae scripta erunt in libris nostris
judicabimur, et ideo scribi debent secundum exemplar
libri vitae: et si sic scripti non sunt, saltem
corrigendi sunt. Conferamus itaque libros nostros
cum libro vitae: et si quid aliter habuerint, corrigantur,
ne in illa ultima collatione, si quidpiam

aliter inventi fuerint habentes, abjiciantur. Beatus
homo, qui se potest cognoscere et despicere, probare
et improbare. Nam qui sibi displicet, Deo placet:
et qui sibi vilis est, Deo charus est. Multae
sunt scientiae hominum, sed nulla melior est illa,
qua cognoscit homo seipsum. Quamobrem redeam
ad cor meum, et ibi stare assuescam, ut totam
vitam meam 345 possim discutere, et meipsum
cognoscere. Omnes miserias meas coram Deo effundam,
si forte illa sua magna pietas moveat eum.
Confitebor ei peccata mea, cui omnia nuda sunt et
aperta, quem fallere non possum, quia sapientia
est; nec effugere, quia ubique est.
CAPUT XVI. Deplorat homo coram Deo miserias suas, inquietudinem cordis, et ad mala propensionem.
25.
Audi ergo, piissime Deus, confessionem
meam; et respice ad pietatem tuam, et fac mecum
secundum misericordiam tuam. Audi quam saepe de
memoria mea te expulit irruens turba plurimarum
cogitationum, quae velut plebs ad aliquod spectaculum
solent effluere in cor meum. Dum orare vel
cantare in monasterio volo, nescio cujusmodi stulta
cogitatio cor meum rapit, et ducit per diversa loca.
Cumque illud ad me revoco, tenere non possum, sed
illico elabitur, et huc illucque dispergitur, et per
innumera effunditur. Idcirco crebra terrenarum cupiditatum
illecebra, et vanitatum effusio ita cor
meum occupant, ut quod vitare studeam, hoc cogitem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.