PL 184, col. 521

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

animoque volvam. Non enim est in potestate
mea cor meum et cogitationes meae, quae ex improviso
effusae mentem meam animumque confundunt,
atque alio trahunt quam ego proposueram. Ad saecularia
revocant, mundana inferunt, voluptuaria ingerunt,
illecebrosa contexunt: ipsoque in tempore
quo levare mentem meam ad te paro, inanibus cogitationibus
infectus, ad terrena plerumque dejicior.
Hujusmodi perstrepentium cogitationum tumultus a
corde quotidie amovere volo, nec valeo: sed visa et
audita, dicta et facta ad memoriam revocant, et in
ea cum magna importunitate perstrepunt. Cogitanda
cogito, cogitata recogito, et eadem iterum atque
iterum replicare non cesso: et cum diu multumque
quidquid potero cogitavero, sine cogitationibus esse

non possum, sed intrant et exeunt, atque aliae alias
introducunt et excludunt. Haec invitus sustineo;
plerumque tamen consentio, cum per ea quae vidi,
vel feci, sine utilitate, absque discretione, vaga
mente discurro. Ita mens mea semper mobilis, et
nunquam stabilis, semper vaga et velut ebria, per
diversa distrahitur. Graviter pecco, cum cor meum
derelinquo; quoniam gravis jactura est quae per negligentiam
fit. Vim patior cum illud me deserit. Confirma
cor meum, Deus, quoniam cum stare in semetipso
nititur, aliquo modo a semetipso etiam nesciendo
derivatur. Ita peccandi consuetudine etiam
cum nescio pecco: et cor meum cor vanum per
infinita deducitur, et in multa desideria dividitur.
26.
In nocte vero cum dormire volo, multarum

rerum imagines et phantasias clausis oculis video,
easque invitus tolero: quantoque ab eis aciem mentis
avertere nitor, tanto amplius illae se mihi ingerunt,
et molestiis turpium cogitationum cor meum
maculant. Inde est quod saepe mihi nocuit mortifera
delectatio, quae ex recordatione praeteritorum peccatorum
nasci solet, sed maxime ex recordatione libidinis.
Haec enim pestis quo prae caeteris vitiis est
mihi familiarior, eo ad nocendum proclivior, et ad
repellendum difficilior. Nam cum eam repellere volonolenti
mihi se ingerit, blande onerosa, displicendo
placens, et placendo displicens. Carnis libidinem
nunquam fugere potui, sed semper me persequitur,
et cum aliqua delectationis cogitatione, vel visus

intentione me comprehendere potest, non diebus neque
noctibus requiescere sinit. Subtiliter intrat, et
mentem occupat, et nisi subito repellatur, allicit et
incendit, et quasi virus pestilentiae per totum corpus
paulatim se diffundit. Cogitationes pravas multiplicat,
affectiones malas generat, delectatione illicita
mentem afficit, et ad consensum pravitatis animum
inflectit, omnesque animae virtutes corrumpit. Hac
peste cum astrictus teneor, divelli ab ea vix possum,
quoniam stimulos ejus confiteri aut nescio,
aut erubesco; tam subtiles et turpes sunt. Revera
difficile est libidinis incendia exstinguere. Impuberes
stimulat, juvenes inflammat, viros enervat, senes
et decrepitos 346 fatigat. Non aspernatur tuguria,
non reveretur palatia. Utinam sola coenobia fugiat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.