PL 184, col. 522
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
Adjuva me, Domine Deus meus, ut huic tam
pestifero et mortifero vitio resistere possim. Scio
enim quia quod resistentem fatigat, vincentem coronat.
Scio etiam quoniam si mentem meam cogitatione
immunda polluero, tibi, qui munditiae auctor
es, placere non valeo.
CAPUT XVII. Pergit accusare et deplorare miserias suas circa cogitationes amarulentas, abusum membrorum, et rerum exteriorum ad vitae usum spectantium.
27.
Cor mundum crea in me, Deus, quoniam non
solum vana cogitatio illud occupat, et turpis inquinat,
verum etiam amara dissipat. Saepe namque aliqua
injuria commotus, densis cogitationum tumultibus
in corde premor. Hinc inde sollicitus et caecus,
occasionem vindictae de accepta injuria rimor, consilia
multiplico, et nihil aliud nisi jurgia quae foris
desunt, in corde perago. Praesentes non video, absentibus
contradico, intra memetipsum contumelias
profero et recipio, receptis autem durius respondeo.
Cumque qui obviet nullus adsit, rixas in corde compono,
insidias invidentium considero, et quid contra
jurgia movere possint penso: exquiro quid respondeam;
et cum rem nullam teneam, vacuus litigator
elaboro. Sicque diem in otium, noctem vero in cogitationem
verso. Torpeo ab utili opere, quoniam
fatigor illicita cogitatione. Ita mens intus pugnat,
cum menti nemo repugnat. Nonnunquam vero quod
egi in corpore, hoc postmodum importuna cogitatione
verso in mente: et multoties gravius torqueor
in recordatione, quam prius captus fueram in operis
perpetratione. Saepe etiam ea quae nunquam feci,
nec in voluntate habui, ita recogito, quasi poeniteat
me illa non fecisse. Ab occultis meis munda me,
Domine; quoniam cum nihil exterius ago, intus
graviter pecco. In corde enim servo depicta quae
vidi et feci. Ideo temporalium rerum tumultus in
corde versare non cesso, etiam cum vaco. In cogitatione
enim comedo, cum jejuno: loquor, cum taceo:
irascor, et tranquillus sum: corpus requiescit,
et animus huc illucque discurrit.
28.
Ita vitam istam sine culpa nunquam transire
potui: nec hoc quidem quod laudabiliter vixi, sine
aliquo reatu est, si remota pietate discutiatur. De
necessitatibus meis eripe me, Domine. Crebro namque
dum necessitatis debita reddere studeo, voluptatis
vitio deservio: sub velamine necessitatis,
cado in laqueum voluptatis. Saepissime namque comedi
et bibi non ad necessitatem, sed ad voluptatem:
et quod necessitati satis erat, voluptati parum
erat. Cogitavi etiam de cibo et potu, quando non
debui, et ubi non debui, et plus quam debui. Cogitando
de escis, epulas in cogitatione tota die ruminabam.
Cum tegendis membris vestimenta quaero,
non solum quae tegant, sed quae extollant, expeto:
et contra frigoris torporem, non solum quaero quae
muniant per pinguedinem, sed quae mulceant per
mollitiem: non solum quae per mollitiem tactum
mulceant, sed quae per colorem oculos seducant.