PL 184, col. 527

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

praecepisti; ut ejus consilio et auxilio ab omnibus
meis possim iniquitatibus liberari et tibi reconciliari.
CAPUT XX. Confessio coram praelato.
37.
Audi ergo, pater, miserum peccatorem: audi
vocem lacrymantis et poenitentis: attende quam
graviter peccavi, et Creatorem meum offendi. Deo
jubente ad cor meum redii; et inde exclusis omnibus
praeter Dominum Deum et me ipsum, totam vitam
meam discussi tanto diligentius, quanto familiarius,
et ut verum fatear, nihil aliud ibi inveni,
nisi locum horroris, et vastae solitudinis; conscientiam
videlicet diu neglectam, omnino incultam, spinis
et tribulis obsitam, et omni horrore plenam.

Nullum enim invenio vitium, a quo non traxerim
aliquod contagium. Turbavit me ira, laceravit me
invidia, inflavit superbia. Inde contraxi mentis inconstantiam,
oris scurrilitatem, opprobria proximorum,
scelera detractionum, linguae effrenationem.
Seniorum meorum imperia non servavi, sed judicavi:
de meis negligentiis objurgatus, aut rebellis
fui, aut murmuravi; praeferri me melioribus impudenter
affectavi; simplicitatem spiritualium fratrum
irridenter 350 exagitavi, meas sententias procaciter
jactavi; obsequia delata fastidivi, negata quaesivi;
juniores meos elatus despexi. Non observavi
in obsequio reverentiam, in sermone modestiam,
in moribus disciplinam. Habui in intentione pertinaciam,
in corde duritiam, in sermocinatione jactantiam.

In humilitate fui fallax, in odio pertinax,
in jocatione mordax. Subjectionis impatiens, potentiae
sectator, ad opus bonum piger, ad unitatem ferus,
ad obsequium durus; ad loquendum quae nesciebam
promptus, ad supplantandum paratus, fraternae
societati inhumanus. Temerarius in judicando,
clamosus in loquendo, fastidiosus in audiendo,
praesumptuosus in docendo, effrenatus deformiter
in cachinnando: onerosus amicis, infestus
quietis, ingratus beneficis, inflatus obsequiis, et
imperiosus subjectis. Saepe jactavi me fecisse quod
non feceram, vidisse quod non videram, dixisse
quod non dixeram. Dissimulavi etiam me non fecisse
quod feceram; negavi me dixisse quod dixeram,

non vidisse et audisse quod videram et audieram:
et ita ex omni parte sum reus. Reus in saeculo,
reus in claustro: sed ibi per ignorantiam, hic
per negligentiam; et utrumque me terret.
38.
Verumtamen multo amplius terret me, quod
in monasterio ante conspectum Dei deteriorem me
invenio. Collocavit me Deus in loco voluptatis, in
domo ubertatis, in paradiso deliciarum: ego vero
miser et miserabilis, inter mensas epulantium fame
pereo, juxta fontem sitio, ante ignem algeo; et ad
neutrum manus extendere volo, tam piger sum et
desidiosus. Ita tempus amitto quod Deus mihi sua
pietate indulserat ad agendam poenitentiam, ad obtinendam
veniam, ad acquirendam gratiam, ad promerendam
gloriam. Quasi quoddam monstrum inter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.