PL 184, col. 528
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
filios Dei sto, habitum monachi, non conversationem
habens. In magna corona, et ampla cuculla,
salva mihi omnia existimo. Tanquam arbor sterilis
terram occupo, et velut jumentum vile, plus consumo
quam proficio. Altiorem alterius locum teneo,
et nullius officium suppleo: sed sum sicut truncus
sine frondibus et fructibus. Alii me pascunt de laboribus
manuum suarum, sicut praebendarium suum.
Ego autem tanquam pauper et miser, nec clericum,
nec laicum gero. Cantare namque et legere nequeo,
laborare nescio: sed sum opprobrium hominum,
pecore vilior, cadavere pejor. Tolerabilius enim canis
putridus fetet hominibus, quam anima peccatrix
Deo. Idcirco taedet me vivere: vivere erubesco,
quia parum proficio. Mori timeo, quoniam non sum
paratus: malo tamen mori, et misericordiae Dei
me committere et commendare, quia benignus et
misericors est (Joel II, 13), quam de mala mea
conversatione alicui scandalum facere. Tota namque
die verecundia mea contra me est, et confusio
faciei meae cooperuit me [(Psal. XLIII, 16)] , cum video
me somnolentum ad vigilias, tardum ad horas
canonicas, et pigrum ad opera manuum. Alios autem
video tam strenue et devote divinis interesse
laudibus; alios vero ita reverenter et alacriter coram
Deo assistere, et eum laudare: ego autem compungi
ad lacrymas nequeo; tanta est duritia cordis
mei. Cantare non libet; orare non delectat; meditationes
sanctas non invenio: tanta est sterilitas
animae meae, et devotionis inopia quam patior.
39.
Heu mihi! omnes in circuito meo visitat Dominus,
ad me autem non appropinquat. Nam alium
quidem intueor singularis abstinentiae; alium, admirandae
patientiae; alium, summae humilitatis et mansuetudinis;
alium multae misericordiae et pietatis:
illum in contemplatione frequenter excedere; hunc,
pulsare et penetrare coelos orationis instantia;
aliosque, in aliis praeeminere virtutibus. Omnes
considero et prospicio ferventes, omnes devotos,
omnes in Christo unanimes, omnes donis coelestibus
et gratia affluentes, tanquam revera spirituales
homines, quos Deus visitat, et in quibus habitat.
In me vero nihil horum invenio; quoniam declinavit
Dominus in ira a servo suo. Inde est quod, cum
alii vigilant, ego dormio: quando alii cantant in
monasterio, ego huc et illuc discurro: quando alii
in aliquo secreto loco se furantur a colloquiis hominum,
ut ibi loquantur cum rege angelorum, ego
quaero colloquia hominum: cum alii vacant 351
lectionibus, ego fabulis et verbis otiosis: quando
alii discutiunt et dijudicant semetipsos, ego judico
alios. Aliis placet communis vita, communis disciplina,
et commune studium: et mihi placent anguli
et diverticula. Sic, sic ex quo peccare potui, nunquam
a peccatis et malis operibus cessavi. Peccatis
peccata semper accumulavi; et peccata quae aliquando
operibus implere non potui, malis voluntatibus
et malis desideriis nunquam perficere cessavi.
40.
Super omnia mala delectatio carnis, quae ab