PL 184, col. 561

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

fraterna charitas, ut de vitae ordine, et morum
institutione breviter loqui debeam. Sed quia
tempus est, ut ipso qui inspiravit opitulante, opus
aggrediar, exordium sumere necessarium duxi ab
illa laudabili virtute, quae dicitur verecundia. Quae
cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et
locis apta, tamen adolescentes et juveniles animos
maxime decet. Tres enim virtutes sunt quae pueris
adolescentibus magis congruunt, verecundia, taciturnitas,
et obedientia. Non est autem dubium, si
has studuerint habere, quin possint Christo duce ad

culmen perfectionemque virtutum ascendere. Morum
enim insignia, et ornamenta virtutum in illis
procul dubio cernimus senibus, qui ab ipso tirocinio
primaevae aetatis usque ad perfectum virum disciplinis
coelestibus exercitati, per viam Domini fortiter
cucurrerunt. Quorum scilicet sapientia tantum viget,
et lucet, quantum senectus ipsa aetate fit doctior,
usu certior, processu temporis prudentior.
Haec autem veterum studiorum dulcissimos fructus
edit, et alios reficit. Multi namque senes diu viventes,
et nihil proficientes, quia nullas sibi in opportuno
tempore divitias congregarunt, inopes
omnium virtutum animos juvenum reprobae vitae
morbo inficiunt. Sicut enim per senem vitiosum et

fatuum, ita per adolescentem inverecundum et temerarium
religio sancta destruitur. Post indoctos
namque praelatos molosque, in sancta Ecclesia nulla
pestis ad nocendum infirmis valentior invenitur.
Denique talium hominum genus, ista de quibus
Apostolus praedixit, tempora [(I Tim. III, 1)] , proh
dolor! sine numero ferunt, quando ferme omnia
quae bona sunt et sancta, pessumdari confundique
videmus. Et quoniam senes in melius mutari ab illa
inolita vitiorum consuetudine difficillimum est, debemus
manum adolescentibus porrigere: qui si
dare volunt operam, omni depulso tepore possint
utique per gratiam Christi vitam corrigere, mores
componere, actusque suos in omnibus meliorare.
2.
Idcirco diu est, quod desideravi propter juniorum

salutem (eorum praecipue cum quibus vivo)
ex opusculis Patrum pauca quaedam deflorando colligere,
quae tenerae aetati eorum videantur specialiter
consulere. Est enim mihi, fateor, tristitia magna
et continuus dolor super caecitate cordis eorum,
qui cum didicerunt in schola Christi qualiter debeant
et vitia propulsare, et sanctis 375 virtutibus insudare,
heu! rebellionis spiritu armati, tam praecipiti
impetu per abrupta vitiorum currunt ad mortem,
ut eos auriga praesidens nullo freno disciplinae valeat
cohibere. Deberent utique in domo Dei ad cultum
divini honoris super omnem ornatum tanquam
vas aureum refulgere. Cur autem ab ipsis primis
rudimentis infantiae educati sunt tanta cura, tantoque
labore; nisi ut fortes in bello facti, contra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.