PL 184, col. 562

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

mundum et ejus concupiscentias, contra carnem et
ejus desideria, contra diabolum et ejus multiplicia
tentamenta viriliter pugnent? Sed quod admirandum
est et dolendum, plus eis quam caeteris gravis
et austera videtur disciplinae regula. Quare hoc,
nisi quia saecularem magis diligunt vitam? Certe
vel nullus, vel rarus inter eos invenitur, qui libenter
sequatur antiquorum Patrum instituta, et majorum
vitam diligat; aut quia labor eum terret, aut
quia in lubrica aetate difficilior est abstinentia, aut
quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior: et
ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora
arbitrantur. Praesentia quippe plures, quam futura
praeferunt; sed meminisse debent quia non praesentibus,
sed futuris militamus. Unde quo praestantior

causa, eo debet esse cura attentior. Infelix qui legem
vitae et disciplinae abjicit, et majorum gubernari magisterio
refugit. Iste vero non secundum Deum,
sed secundum se vivit; qui, si poterit, est cum qui
bus vult; pergit quo vult, et quantum vult; ridet et
jocatur, inter quos, et ubi, et quando vult; postremo
quidquid fratribus suave est, quidquid tactui
blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid caeteris
sensibus carnis suae jucundum, exercet ac sequitur.
Ille vero qui secundum Deum vivit, non
quod eum carnaliter delectat, sed quod spiritualiter
aedificat facit et quidquid cupit aut agit, non vult
ex sua, sed ex Dei voluntate, majorumque suorum
jussione procedere. Nemo tamen positus in adolescentiae,

vel intemperantiae lubrico, de sui conversione
desperet. Oleaster enim olivae insertus amissa
amaritudine efficitur fructuosus. Si ergo agricultura
convertit stirpium qualitatem, nonne studia doctrinae
et disciplinae assiduitas mitigare possunt quaslibet
aegritudinis passiones?
CAPUT II. Verecundiam esse praecipuam virtutem quae adolescentes ornet, et ubi ea potissimum exercenda.
3.
Sed ne puerilis vita variis lapsibus vitietur,
oportet teneros animos praefatis diligenter mancipare
virtutibus, quatenus bona consuetudo cum
aetate simul accrescat. Ut igitur clarius patescat
quanta et qualis virtus sit verecundia, patris Ambrosii
magna ex parte ponamus sensus et verba: ne

si forte me parvipenderint stultum homuncionem,
magnum Ambrosium, imo in Ambrosio Christum,
non audeant spernere. Sic enim ille ait instruendorum
morum magister [(Offic. lib. I, cap. 2, 3, 17-20)] .
Est autem bonorum adolescentum timorem Dei habere:
deferre patribus honorem, castitatem tueri,
non adspernari humilitatem, diligere clementiam
ac verecundiam, quae ornamenta sunt minori aetati.
Ut enim in senibus gravitas, juvenibus alacritas:
ita in pueris adolescentibus verecundia, velut quadam
dote commendatur naturae. Quam pulchra virtus
verecundia, et suavis gratia, quae non solum in
factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus, ne
modum progrediaris loquendo, ne quid indecorum
sermo resonet tuus! Speculum enim mentis plerumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.