PL 184, col. 571
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne
sunt malo, subdi senioribus dedignantur: facta
vero eorum aut dicta tumida et erecta cervice non
observant, sed dijudicant; non venerando exaltant,
sed spernendo subsannant.
16.
Sed non impune. Inde enim evidenter deficiunt,
unde miseri proficere debuerunt. Hoc autem
vult Deus, ut homo per hominem doceatur, et minor
majori subdatur. Si enim angelus angelo imperat;
et inter jubentem et obedientem summa manet semper
concordia: videat ille quam graviter peccat, qui
debitam exhibere suis majoribus reverentiam non
curat. De interitione namque illorum, qui non obedientes
sunt, et suos seniores suosque patronos despiciunt,
multa dici potuissent; nisi promissae brevitatis
memor, illa studiose praeterirem. Ad quid
plura? Una enim sententia obedientibus et inobedientibus
sufficere potest, quam per se Veritas loquitur
dicens: Qui vos audit, me audit: et qui vos
spernit, me spernit [(Luc. X, 16)]
. Inde illi gaudeant
gaudio magno, qui seniores suos venerationi habent
et honori propter Christum. Multi namque de virtute
obedientiae multa scripserunt: inter quos sanctus
pater noster Benedictus de ea tam terribiliter
locutus est [(S. BENED. Reg. capp. 5, 68, 71)] , ut fratrum
etiam bene obedientium corda prae nimio timore
concuti valeant. Sed et ille summus melliflui
oris Gregorius mirabiliter superexaltat et magnificat
eam: demonstrare autem volens quanti sit meriti
obedientia, ita ait vir eloquens: « Sola namque
obedientia virtus est, quae virtutes caeteras menti
inserit, insertasque custodit. Unde primus homo
praeceptum quod observaret, accepit: cui si vellet
se obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine
labore perveniret. » Deinde idem doctor verba quae
locutus est Spiritus sanctus per os Samuelis superius
posita exponens dicit: « Obedientia quippe victimis
jure praeponitur; quia per victimas aliena
caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur.
Tanto quisque Deum citius placat, quanto ante
oculos ejus repressa arbitrii superbia gladio praecepti
se immolat. Quo contra ariolandi peccatum
inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientia
demonstretur. Ex adverso enim melius ostenditur
quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum
ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle aquiescere; sola obedientia est quae
fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis
convincitur, etsi fidelis esse videatur.
17.
« Hinc per Salomonem dicitur in ostensione
obedientiae: Vir obediens loquetur victoriam [(Prov.
XXI, 28)]
. Vir quippe obediens victorias loquitur;
quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos
in corde superamus. Hinc Veritas in Evangelio
dixit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras,
quia non veni facere voluntatem meam, sed ejus
qui misit me [(Joan. VI, 37-38)]
. Quid enim? si suam
faceret, eos qui 382 ad se veniunt repulisset?
Quis autem nesciat quoniam voluntas Filii a Patris
voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo,