PL 184, col. 572
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne
quia suam voluntatem facere voluit, a paradisi
gaudiis exivit; secundus ad redemptionem hominum
veniens, dum se voluntatem Patris, et non
suam facere ostendit, permanere nos intus docuit.
Cum igitur non suam, sed voluntatem Patris facit;
eos qui ad se veniunt, foras non ejicit: quia dum
exemplo suo nos obedientiae subjicit, viam nobis
egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum
ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio judico [(Id. V, 30)]
.
Nobis quoque obedientia usque ad
mortem servanda praecipitur. Ipse autem sicut audit
judicat, tunc quoque obedit, cum judex venit. Ne
igitur usque ad praesentis vitae terminum odedientia
laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, quia
hanc cum judex venerit servat. Quid ergo mirum, si
peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate
se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum
etiam cum obedientes remunerat non relinquit?
18.
« Sciendum vero est, nunquam per obedientiam
malum debere fieri: aliquando autem per obedientiam,
quod agitur bonum, debere intermitti.
Neque enim mala arbor in paradiso exstitit, quam
Deus homini non tangere interdixit: sed ut melius
per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret,
dignum fuerat ut hunc a bono prohiberet;
quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset,
quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum
humilius exhiberet. Sed quia nonnunquam nobis
hujus mundi prospera, nonnunquam jubentur adversa;
sciendum summopere est, quod obedientia
aliquando, si de suo habeat aliquid, nulla est: aliquando
autem, si de suo non habeat, minima est.
Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum
locus superior imperatur; is qui ad percipienda haec
obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad hoc
ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sua
obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae
prospera, libidini propriae ambitionis servit. Rursus
cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci
et contumeliae jubentur; nisi ex seipso animus
appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea
quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque
descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur,
cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi
nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur.
Debet ergo obedientia aliquid ex suo in
adversis habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid
minime habere: quatenus et in adversis tanto
gloriosior, quanto divino ordini ex desiderio jungitur;
et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti
ipsa quam divinitus percipit gloria funditus
mente separatur [(GREGOR., Moral. l. XXXV, c. 10)] . »
19.
His ergo tanti doctoris evidentissimis assertionibus
Moyses et Paulus in factis suis procul dubio
attestantur. Quaere et lege quid uterque eorum
fecerit. Verumtamen inter haec scire oportet, quod
innocuis mentibus virtus semper obedientiae jungitur,
Domino testante qui ait: Oves meae me audiunt,
et ego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X, 3, 4,