PL 184, col. 573
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne
14). Redemptori igitur suo non obedit, qui innocens
non est: et innocens esse non potest, qui obedire
contemnit. Sed necesse est ut ipsa obedientia non
servili metu, sed charitatis affectu fiat: non terrore
poenae, sed amore justitiae. Nulla quippe innocentia,
nulla vero obedientia est, nisi in eis charitas
fulgeat, quae virtutes omnes transcendit. Saepe
enim falsa obedientia sub timoris specie palliatur.
Igitur si videris juvenculum desidem ad obediendum,
et velocem ad loquendum; non dubites eum
variis animi passionibus, praesertim superbiae peste
laborare. Inobedientia enim sequitur superbiam matrem
suam, sicut habes: Equus indomitus evadet
durus, et filius remissus evadet praeceps [(Eccli. XXX,
8)]
. Sicut superbia equi indomiti praecipitio prona
est; ita lascivia adolescentis indisciplinati, peccati
ruinae proxima est. Loquere tu, major natu; decet
enim te. Adolescens loquere, in causa tua vix cum necesse
fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput
responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi
tacens simul et quaerens. In medio magnatorum loqui
non praesumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris.
Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante
verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia 383 accedet gratia bona
[(Id. XXXII, 4, 10, 14)]
. Ex his
namque verbis Sapientiae intelligere potes, quantum
virtutes superius positae juniorem aetatem adornent.
CAPUT VI. De castitate, humilitate et patientia.
20.
Pueri enim a puritate dicti sunt, et decet ut
regnent in eis simplicitas, et innocentia, et puritas,
hoc est virginitas. Cum his crescant, et in his perseverent,
ut mereantur sequi Agnum quocunque
ierit. Adolescentes autem juxta nominis hujus interpretationem
per dies singulos in bonis operibus
crescentes, verecundiam diligant, obedientia nimis
ferveant. Istas quippe virtutes in primo constituimus
loco, velut quaedam incrementa bonorum operum,
ut per eas ad castitatem et humilitatem et patientiam,
quae secundam partem obtinent, recto tramite
valeant pervenire. Castitas igitur (quia uterque
sexus vitio libidinis aegrotat) nisi aliarum virtutum
ope fulciatur, facile labitur. Et proinde nimio studio
servanda est; quia semel amissa, non reparanda
est. Prima namque tela sunt oculorum: secunda
verborum. In desideriis enim est omnis otiosus, et
desideria occidunt pigrum [(Prov. XI, 25)] . Et ideo
suffragatur ei plurimum verecundia, quae custodit
oculos: et taciturnitas, quae retinet linguam: atque
obedientia, quae mentem occupat, corpusque
fatigat jejuniis, vigiliis, orationibus, et opere manuum.
Sed necessariam prae omnibus habet humilitatem,
qua conserventur habita usque in finem.
Multi enim in ipsa senectute per superbiam in luxuriam
ceciderunt. Qua de re timendum est et cavendum,
ne subitus calor superet longum tempus, et
impudicos senes lascivia condemnet. Tenenda est
itaque semper humilitas custos pudicitiae, mater patientiae.