PL 184, col. 574

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

Sine causa enim laborat, qui virtutes sine
humilitate congregat. Vera autem patientia, nisi per
profundam humilitatem, nec acquiritur, nec tenetur.
Hanc vero quisquis veraciter habet, nec beneficio
cellae, nec perfugio solitudinis indiget: et si ei adversitatis
aliquid acciderit, non contristatur, sed
adhuc diligenti Deum omnia cooperantur in bonum [(Rom. VIII, 28)] .
Iste timet in prosperis, gaudet in
adversis. Amat et adjuvat persequentes, quia eum
patientia et benignitas comitantur velut individuae
comites.
21.
Si quis igitur habet animam virginalem, et
amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse
contentus, quae cito exsolescunt, et exorto caumate
arescunt: sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen

habeat sempiternum. Qui enim proficere studet,
semper invenit quo crescat, et per dies singulos se
ipso melior fiat. Adolescens, profice. Mancipatus es
Christi servitio, et coepisti magna agere, et excelsa
imitari; confortetur cor tuum, et viriliter age. Magna
tibi dabitur gloria post victoriam. Licet lubricum
sit iter per quod incedis; tamen de Domini auxilio
confidens, desere ima quantum vales, et summa
pete. Non deficias neque tepescas, ut gradum
perfectionis possis ascendere, ad quam nonnisi multis
laboribus pervenitur. Euge nunc, euge, frater
bone, initia transcende, et ad superiora tende, ut
Deo in voce exsultationis canticum graduum cantes.
Tibi vero de radice ad cacumen festinanti, liber patet

ingressus ad illas quatuor virtutes principales,
quae in adolescentibus inchoantur, et in juvenibus
augentur, in senibus, perficiuntur: quia matura
aetas multis laboribus exercitata, jam novit per experientiam,
quod didicit per scientiam.
CAPUT VII. Quatuor virtutes cardinales, et earum munia describuntur. Item de virtutibus theologicis.
22.
Unde jam non immerito prudentiam, fortitudinem,
justitiam et temperantiam in tertio constituimus
gradu; quia per eas maxime instruuntur
mores, et bene vivendi magisterium docetur. Sed ex
his prudentia agnitione veri delectat. Justitia dilectionem
Dei et proximi servat. Fortitudo metum
mortis contemnit. Temperantia affectionem carnis

temperat. Prima etenim 384 intelligit: secunda
bene vivit: tertia appetitum cohibet: quarta modum
imponit. Tres illae superiores quod honestum est
operantur: haec autem quarta decorum agit illud,
quod ex radice honestatis proficiscitur. Siquidem prudentia
est agnitio verae fidei, et scientia Scripturarum,
in qua intueri oportet illud trimodum genus
intelligentiae, quorum primum est historicum: secundum
allegoricum: tertium superior ille intellectus,
quem dicunt anagogen. Justitia vero est Deum
timere, religionem venerari, honorem ferre parentibus,
patriam diligere; cunctis prodesse, nocere
nulli, fraternae charitatis vinculum tenere, pericula
aliena suscipere, opem ferre miseris, bonis vicissitudinem
rependere, aequitatem in judiciis conservare.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.