PL 184, col. 576

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

Cum hoc incipit, et cum isto ascendit usque ad plenitudinem
luminis. Cumque fides plene adulta fuerit,
velut quaedam magna arbor diversa in se habens
poma, ex quibus reficitur anima plena Deo; tunc
adhaeret ei timor ille castus et sanctus aeternae charitatis,
qui permanet in saeculum saeculi [(Psal. XVIII,
10)] . Haec est enim fides illa quae per dilectionem
operatur, ut homo nova creatura efficiatur: fides
prudentissima et invictissima, quae inter verba altercationis,
in tempore persecutionis et in die necessitatis
superari non potest. Quapropter 385 fides
firma, et charitas plena, fideles comites, et insepabiles
sorores, cuncta in se genera virtutum continentes,
virum perfectum efficiunt, quantum possibile
est eum perfici in hac vita plena miseriis et erroribus.

Iste illud Apostoli in veritate dicere potest: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio?
an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas?
an periculum? an gladius? Certus sum enim quod
neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus,
neque potestates, neque virtutes, neque instantia,
neque futura, neque fortitudo, neque profundum,
neque altitudo, neque alia creatura poterit nos separare
a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino,
nostro
[(Rom. VIII, 35, 38, 39)]
.
CAPUT VIII. Inter virtutum et vitiorum confinia caute gradiendum, esse.
25.
Haec est autem disciplina bonae vitae, et recta

series virtutum. Ista est via regalis, praecedentium
Patrum trita pedibus. Ambula in ea, o grex adolescentium,
et noli declinare ab ea neque ad dexteram,
neque ad sinistram
[(Prov. IV, 27)] ). Ille quidem
ad sinistram declinat, qui se apertis vitiis implicat.
Ille vero ad dexteram declinat, qui vitia sub specie
virtutum latentia summopere non devitat. Per haec
enim multi decipiuntur, et ignorant se esse deceptos.
Itaque dupliciter rea est anima, si et bonum
non facit unde spiritualiter vivat, si et hoc ipsam
lateat. Superbus vult se credi constantem; prodigus
liberalem; avarus diligentem; temerarius fortem;
inhumanus parcum; gulosus humanum. Impudentia
constantiae sibi nomen adscribit. Procacitas appellationem
libertatis ostendit. Eloquentiam verbositas

fingit, et curiositatis malum sub studii spiritualis
colore delitescit. Nam interdum sub praetextu justitiae
crudelitas agitur, et putatur esse virtus quod nimirum
vitium est: sicut remissa segnities mansuetudo
esse creditur; et quod agit torpens negligentia,
putatur agere indulgentia pietatis. Item timor sub
specie obedientiae occultatur, et dicitur virtus humilitatis,
quod tamen vitium est timoris. Porro vitium
inquietudinis virtutem se vult vocari sollicitudinis;
et praecipitationis facilitas, fervor boni studii creditur;
et bene agendi tarditas, consilii mora esse videtur:
cum tamen ista sit virtus; illa vitium. Haec
etsi humano possunt discerni judicio, tamen sine
dono Dei, quantum mihi videtur, nec virtutes possunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.