PL 184, col. 577
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne
haberi, vel appeti; nec earum similitudines,
quae sunt vitia virtutes imitantia, declinari.
26.
Sed sciendum est quod quaedam summae virtutes
sunt, quaedam vero mediae. Summae virtutes
sunt spes, fides, charitas. Nam a quibus habentur,
utique veraciter habentur. Doctrina, jejunium, castitas,
scientia, et caetera his similia, mediae virtutes
sunt; quia et ad utilitatem, et ad perniciem possunt
haberi. Non potest esse veritas cum mendacio, pudor
cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum
luxuria. Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus
est pugnandum. Contra luxuriam adhibeatur
cordis munditia: contra odium, dilectio: contra iracundiam
patientia: contra timorem, fiduciae virtus:
contra torporem, fervor boni studii. Opponatur tristitiae
gaudium; acediae, fortitudo; avaritiae, largitas;
superbia, humilitas.
CAPUT IX. Superbia et avaritia detestabilia vitia, ipsis quoque religiosis infesta.
27.
Principalium septem vitiorum regina et mater
est superbia: quae omnium deterior tanto in imo
jacet, quanto in altum se erigit. Septem principalia
pariunt de se multa vitia, quae ita sibimet quadam
cognatione junguntur, ut ex altero alterum oriatur.
Superbia sicut est origo omnium criminum; ita
ruina cunctarum virtutum. Ipsa est in peccato
prima: in conflictu postrema. De superbia nascitur
arrogantia; quae tam in factis, quam in dictis cavenda
est. Vae ei qui sibi magis, quam Deo placere
studet. Per cenodoxiam maxime subjicit sibi 386
diabolus monachum, quia per eam ab humilitatis
culmine dejicitur. Summa itaque virtus monachi
humilitas: summum vitium ejus superbia est. Superbiendo,
contendendo, dimicande, murmurando,
detrahendo, susurrando, negligendo, contemnendo,
et proprias voluntates faciendo, infinitas monachi
qui nunc sunt, culpas incurrunt. Hinc est quod ex
horum magna multitudine, qui saeculum deserunt,
rari valde inveniuntur, qui mortificatis vitiis ascendere
contendant ad perfectionem virtutum. Haec autem
significant illa sexcenta millia armatorum, qui
de terra Aegypti educti sunt: duo autem solummodo
homines, id est Josue et Caleb, ex illis omnibus
terram promissionis ingressi sunt: regredi autem
volentes in Aegyptum, prostrati in deserto diversis
generibus mortium interierunt. Per Aegyptum intellige
mundum: per Pharaonem, diabolum, qui est
rex super omnes filios superbiae [(Job XLI, 25)] : per
mare Rubrum, ablutionem peccatorum omnium:
per Aegyptios in eo mortuos, ipsa peccata, quae sunt
exercitus Pharaonis. Tu quidem jam Aegyptum deseruisti,
Pharaonem fugisti, et lotus a sorde tua,
submersis curribus canticum laetitiae Domino cecinisti.
Tandem ingressus solitudinem ad montem
Sinai pervenisti, ubi data sunt tibi praecepta vitae,
et instituta coelestis disciplinae: quae coram Deo et
sanctis ejus te pollicitus es observare. Quamvis omnia
feceris, noli tamen esse securus. Multa habentur