PL 184, col. 581

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

infestatur, pugnam arripere: ita ut alium necesse
sit adversus vitium quod tertium ponitur, primum
exercere conflictum; alium, contra quartum
seu quintum: et ita prout vitia in nobis obtinent
principatum, utque impugnationis exigitur modus,
nos quoque oportet ordinem instruere praeliorum.
Et sic contra illud unum fortiter pugnemus, ut alia
a quibus minus impugnamur, non negligamus. Atque
ita totis viribus laboremus, ut non de nostris
laboribus, sed de Dei auxilio confidamus. Hoc enim
modo ad puritatem cordis, et ad plenitudinem virtutum
valebimus Christo adjuvante pervenire.
35.
Illud etiam non minus te scire volo, quia variae
in omnibus sunt morum conspersiones. Unde
alia vitia tranquillis et lenibus moribus, alia duris

et asperis vicina sunt. Saepe autem quod istis placet,
illis displicet. Diabolus enim dum decipere
quemquam quaerit, prius naturam uniuscujusque
intendit; et inde se applicat, unde hominem aptum
ad peccatum inspexerit. Ex ea quippe parte hominem
diabolus tentat, qua eum per excrescentem
humorem facile ad vitia inclinari conspicit; ut secundum
humoris conspersionem, adhibeat tentationem.
Nullus ergo culpam non aestimet quam ex
conspersione propria sustinet; sed, quantum valet,
contra id quod tolerat pugnet. Nam si conspersioni
cedit, tentationi vel vitio nequaquam resistit. Igitur
constantes et duri mores semper contra superbiam,
iram et crudelitatem pariter repugnent. Jucundi autem

et lenes contra inanem gloriam, hypocrisim et
falsam pietatem praecipue certare non cessent. Istud
namque hominum genus laudis amore facilius capitur.
Nemini volunt displicere, omnes aequanimiter
portare videntur; decipiunt et decipiuntur: et
quanto hominibus placent, tanto fiunt Deo odibiles,
sicut scriptum est: Astuti et simulatores provocant
iram Dei [(Job XXXVI, 13)]
. Boni enim viri timentes
Deum, id ipsum quod esse 389 meruerunt, videri
refugiunt. Sane laus humana bonos cruciat, malos
laetificat.
36.
Dupliciter autem damnantur hypocritae, sive
pro occulta iniquitate, sive pro aperta simulatione.
Nam non semper latent hypocritae. Omne sincerum
permanet. Nam quae simulata sunt, diuturna esse

non possunt. Hypocritae foris candidi, intus sordidi.
Amator vanae gloriae unde possit laudari agere non
quiescit. Nonnulli falsa opinione arrogantiae se perfectos
esse existimant, dum non sunt: qui obortis
tentationibus innotescunt. Tanto quis fit veritati vicinior,
quanto se longius esse ab ea fuerit arbitratus.
Est humilitas formidinis et ignorantiae, quae
non est laude digna. Hypocrita verba sanctorum
habet, vitam non habet: cui semper jactantia oculos,
quibus Deus videri potest, claudit.
37.
Superbis et libidinosis plus dominatur diabolus.
Transacta libido semper sui relinquit poenitudinem.
Nunquam satiatur, et exstincta reaccenditur.
Vae illi qui tunc habuit terminum luxuriae,
quando vitae! Vinum contra potantem facit; quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.