PL 184, col. 582

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

postquam surrexerit, neque pes, neque manus suum
officium tenent, et omnis ejus exhilaratio vertitur
in ruinam. Vir superbus nec decorabitur, nec voluntatem
suam perducet ad finem. Semper enim
conscientia servi Dei humilis debet esse et tristis:
scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per
utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat.
Dei servum sine intermissione legere, orare, et operari
oportet, ne forte mentem otio deditam vitia sibi
praeoccupent. Mens Deo dicata sic caveat minora
vitia, ut majora; quia a minimis incipiunt, qui in
maxima proruunt. Satis delicate se palpat, qui vult
sine labore magno studioque continuo vel vitia superare,
vel virtutes acquirere. Anima autem mole
carnis pressa sicut difficile ad virtutes surgit, ita

facile in vitia cadit; quia ista in imo sunt, illae vero
in summa arce consistunt.
38.
Denique nonnulli, quia non pro Dei amore
saeculo renuntiant, laborare non curant. Utinam
quod mundum relinquimus, voluntatis sit, non necessitatis.
Qui enim non rigida intentione monachi
professionem sectantur, quanto superni amoris propositum
dissolute appetunt, tanto proclivius ad
mundi amorem denuo reducuntur: ex quibus alii
corporis voluptatem, alii honorem requirunt. Sed
qui ad hoc conversationem sanctitatis praetendit, ut
aliis quandoque praeesse desideret; iste non discipulus
Christi, sed pravitatis sectator existit. Ferre
enim crucem, et non mori, hypocritarum est. Ille
autem qui se pro Deo duritiae tradit monachorum,

assiduus debet esse in orationibus, lacrymas suas
Deo, non hominibus offerre; jejunia in aurigae
modum pro lassitudine et viribus corporis temperare.
CAPUT XII. Excitatio juvenis religiosi ad virtutis iter strenue capessendum.
39.
Quapropter non pigeat te, bone frater, quantum
potes actibus sanctis insistere; ut laboris tui
fructus quandoque possis recipere. Hoc solum attende
quod monachus factus es; et ideo ea age quae
monachi sunt. Inter eos cum quibus vivis sectare
meliores. In omni gradu et ordine optimis permista

sunt pessima. Animosos senes et pertinaces, quos
vides in his abundare periculosis temporibus, noli
imitari. Mores vitamque illorum fuge, ne tibi sint
in laqueum et ruinam. O quam multos senes et judices
Israel turpiter vitam suam negligentes rex
Babylonis in terra captivitatis et confusionis possidet;
et quam multi juvenes spiritui ferventes, Domino
servientes, vim faciunt coelo, totisque viribus
sibi diripiunt illud! Utinam talium praeconia juvenum
nostri imitarentur senes, ut annosa redderet
senecta, quod tenera fert sponte adolescentia! Si tu
vis proficere, non respicias quid mali faciant alii,
sed quid boni ipse facere debeas. Nonne cernis negotiatores
et milites multa sustinere pericula, ut ad
incertos honores et perituras divitias perveniant?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.