PL 184, col. 583

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne · De charitate (Auctor incertus), J. P. Migne

Isti quippe servant cum animae discrimine, quae
cum pluribus tribulationibus inveniunt.
40.
Quid ergo tibi, dic, rogo, faciendum est, qui
venditis omnibus pretiosam quaeris margaritam, et
emptum habes agrum, ubi thesaurus latet, quem
fur auferre non potest? Necesse est tibi omnes insidias
praecavere sollicite, ne si ruinam passus fueris,
pro gloria habeas ignominiam. Quamvis sis in
tuto, noli esse securus. Frequenter in media tranquillitate,
vitiorum syrtibus incauti et desides obruuntur.
Quanta, proh dolor! animantia nutrit hujus
saeculi desertum, quae negligentes monachos duris
morsibus depascunt! et quoniam credo te posse
plus proficere oratione, quam ista nostra exhortatione,

390 Hic Tractatus a quodam anonymo consarcinatus est tum ex Richardo Victorino, nimirum quinque
priora capita ex Tractatu de Gradibus Charitatis: tum ex Petro Blesensi, videlicet a capite nono usque ad
finem; quod ex duobus ipsius libris de Charitate Dei et proximi ad verbum excerptum est, paucis hinc inde
praetermissis. Caeterum quidquid a capite quinto ad nonum interjacet, ex diversis S. Bernardi locis contextum
est, praesertim ex Sermonibus in Cantica. Editus est primum a Gretsero, Ingolstadii, anno 1617, ex Bibliotheca
Cartusiensium Erfordensium.
PROOEMIUM.

Cogit me instantia charitatis tuae, mihi amantissime,
aliquid tibi de charitate scribere, atque supra
meipsum praesumere, et super modum parvitatis
meae; imo, ut mihi sentire videor, de vacuo, et
quod non habeo, dare. Difficile, dico tibi, acquiescit
animus meus aliquid de charitate dicere;
sentiens quod ad eam tractandam, non cor, non
lingua sufficiat. Quomodo enim de amore loquitur
homo, qui non amat, qui vim non sentit amoris?
De aliis nempe copiosa in libris occurrit materia:
haec autem tota intus est, vel nusquam est, quia
non ab exterioribus ad interiora suavitatis secreta
transponit; sed ab interioribus ad exteriora transmittit.
Solus proinde de ea loquitur digne, qui

secundum quod cor dictat interius, exterius verba
componit.
Ne ergo mireris si alium de hac audire mallem,
quam ipse loqui. Illum, inquam, audire vellem,
qui calamum linguae tingeret in sanguine cordis;
quia tunc vera et veneranda doctrina est, cum quae
lingua loquitur, conscientia dictat, charitas suggerit.
Falleris si me talem putas, imo fallor ego:
nam tibi quidem pium est in illa, quae omnia credit,
aestimare de me supra id quod est in 391 me;
mihi autem durum est, bonum, quod non habeo,
de me aestimari. Tametsi quidem haberem, expediret
forsitan ignorare. Cum vero diligitur quod non
est; non amans et amor nihil est, sed quod amatur.
O magna virtus charitas, quae vocas ea quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.