PL 184, col. 584
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne · De charitate (Auctor incertus), J. P. Migne
addam et formulam orandi: ut legendo et
orando, esurienti animae duplicem tribus refectionem;
et quod desideras, apud Deum facilius valeas
obtinere. Nimio enim coactus desiderio, quod de
salute tua habeo, istud supra vires meas assumpsi
negotium, ut vinculis verborum meorum ad instructionem
tuam Patrum sententias colligerem. Haec tu
meditare, haec in tabulis cordis tui scribe. Et ut
scias per quam viam incedere debeas, et ut perficere
possis opere, quod discis lectione: clama ad Deum,
sine quo nihil boni agitur; clama, precor, clamore
magno in toto corde tuo, et flebilis supplexque tu
ora.
non sunt, tanquam ea quae sunt! simul et virtutes
et vitia omnium in meriti tui cumulum transferens,
mereris in singulis, plus quam singuli
sibi! O fortis virtus, quae neminem spolians, omnia
rapis! omnia facis tua, et nemini aufers sua;
quae bonum quod in alio diligis, tuum facis! Et
quidem fieri potest ut bonum quod operaris frustra
agas: ut autem frustra ego diligam, fieri non
potest omnino.
CAPUT PRIMUM. De fortitudine amoris.
1.
En ad manum est fortitudo amoris quam quaerimus,
cui resistere nemo est qui possit. Omnia sibi
subjicit, omnia suis profectibus servire cogit. Inimicos
amando superat, et sibi amicos efficit vel invitos.
Nam etsi habeat aemulos, inimicos omnino
non habet. Nullum enim inimicum habere potest,
qui nulli novit inimicari. Sicut enim amicitia nonnisi
duorum amicorum est, sic inimicitia nonnisi
duorum inimicorum. Qui enim odit diligentem se,
non tam inimicus dicendus est, quam iniquus. Sola
enim charitas est, quae in adversis non deficit, quia
patiens est; quae injurias non rependit, quia benigna
est; quam felicitas aliena non cruciat, quia
non aemulatur; quam conscientia mala non pungit,
quia non agit perperam; quae in honore non extollitur,
quia non inflatur; quae in abjectione non
confunditur, quia non est ambitiosa; quam cupiditas
non coarctat, quia non quaerit quae sua sunt,
quam contumeliae non provocant, quia non irritatur;