PL 184, col. 850

In festo B. Stephani (Nicolaus Claraevallensis), J. P. Migne · De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

mortis vicinae: novum introducturus exemplum,
aperit latitudinem charitatis, et apertiori
campo terminos traditae legis amplificat, jam non
solum amicus amicis, sed velint, nolint, amicus pariter
inimicis. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Non potuit esse
inefficax oratio morientis; unde et inimicorum numerositas
ad numerum amicorum transivit.
7.
Vide quam recto cursu Stephanus etsi non
aequat, sequitur tamen Redemptorem. Volat saxorum
imber, et fortissimis invidorum manibus loca
vulnerum duplicantur: sed patienter patitur coronatus
noster, de corona nominis ad coronam regiminis
transferendus. Nescit affectum carnis, et
mortis horam ignorat. Et vide quid deliberet faciendum.
Positis,
ait, genibus clamavit voce magna:
Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamat voce
magna, quia magna utique charitate. Positis genibus,
quia vera et humili simplicitate pro se orans stat et
erigitur; pro lapidantibus flectit genua. Quis audivit
unquam tale? et quis vidit huic simile? Plus dolet
persequentium peccatum, quam sua vulnera: illorum
iniquitatem, quam suam mortem. Et cum hoc
dixisset, obdormivit in Domino. Felix somnus cum
requie, requies cum voluptate, voluptas cum satietate,
satietas cum securitate, securitas cum aeternitate. Obdormirit,
inquit, in Domino, absorptus in
claritatis abyssum, et inter Dei sui brachia requiescens.
Sedebat a dextris Dei Dominus Jesus, sed

primo martyri martyrum caput. Recolitis quod illa
Ecclesiae lingua (Augustinum loquor) de hoc martyre
senserit, quem post mortem septem mortuos asserit
suscitasse. Eia vos, qui levitali ordine praefulgetis,
cantate huic canticum novum, et tantae festivitati
festivis vocibus inclamate. Fortassis concinentibus
etiam suggeret de vobis Domino suo Judici vestro,
ne statuat illis aliquid ad peccatum, qui est Deus
benedictus in saecula. Amen.

senserim, quid in me ipso evangelica verba nonnunquam
egerint, vel cum legerentur, vel cum cantarentur.
Respexi miser, respexi, et vidi quam
longe post tergum meum illa suavia et jucunda reliquerim:
quam longe ab his deliciis occupationum
et sollicitudinum me funes abstraxerint; adeo ut
quae tunc tangere nolebat anima mea, nunc prae
angustia cibi mei sint. Haec recordatus sum, et effudi
in me animam meam; cum emissa ad me manus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.