PL 184, col. 856

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

hominem esse confiteamur, et veram hominis habuisse
naturam, in qua potuit proficere aetate.
Utrum autem sapientia, ipsi viderint qui de hujusmodi
contendere norunt.
11.
Tu autem, fili, non quaestiones quaeris, sed
devotionem: nec unde lingua acuatur, sed unde animus
excitetur. Et propterea his quae ad historiam
pertinent interim praetermissis, ad spiritualem intelligentiam
enucleandam, sicut ipse de quo loquimur
inspirare dignabitur, transeamus. Dominus
Deus noster, Deus unus est: non potest variari,
non potest mutari, dicente David, Tu semper idem
es, et anni tui non deficient [(Psal. CI, 28)]
. Hic igitur
Deus noster aeternus, intemporalis incommutabilis,
in nostra factus est natura mutabilis, et temporalis;

ut mutabilibus ad suam aeternitatem et stabilitatem
viam faceret eam quam pro nobis assumpsit mutabilitatem;
ut in uno eodemque Salvatore nostro, et
via esset qua ascenderemus, et vita ad quam veniremus,
et veritas qua frueremur, sicut ipse ait: Ego
sum via, veritas et vita [(Joan. XIV, 6)]
. Magnus itaque
Dominus in sua natura persistens, parvulus natus
est secundum carnem, per certa temporum spatia
profecit, et crevit secundum carnem; ut nos mente
parvuli, imo pene nihili, spiritualiter nasceremur,
et per spiritualium aetatum distinctiones cresceremus,
et proficeremus. Ita ejus profectus corporalis,
noster est profectus spiritualis; et ea, quae ab eo in
cunctis aetatibus acta describuntur, in nobis per
singulos profectuum gradus spiritualiter agi a bene

proficientibus sentiuntur. Sit igitur corporalis ejus
nativitas spiritualis nostrae nativitatis, id est sanctae
conversionis, exemplum: persecutio, quam
passus est ab Herode, illius, quam in initio nostrae
conversionis sustinemus a zabulo, tentationis indicium:
educatio ejus in Nazareth, nostrum exprimat
in virtute profectum. In primo prodigus filius fame
tabescens, ad domum panis invitatur [(Luc. XV, 16,
17)] ; ubi non similagineus, sed subcinericius invenitur,
ut cinerem cum pane manducet, potum suum
cum fletu temperet [(Psal. CI, 10)] . Est enim panis
similagineus purus, mundus, sine cinere, sine fermento,
sine paleis: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum
[(Joan. I, 1)] .
12.
Sed ad haec quis idoneus? Panis est Angelorum:
quorum palatum ad gustum uvae acerbae non
obstupuit; ideo plene, et perfecte gustant, et vident
quoniam dulcis est Dominus. Sed ut panem Angelorum
manducaret homo, susceptis paleis nostrae
paupertatis, susceptis cineribus nostrae mortalitatis,
suscepto fermento nostrae infirmitatis, panis Angelorum
factus est homo, magnus factus est parvulus;
dives, pauperculus: ut tu magnus in oculis tuis, humilitate
fias parvulus; dives cupiditate, facultatum
abjectione fias pauperculus; nec ubi spiritualiter
nasceris, locum habeas in diversorio, dum non tuae
voluntati, tuo sensui, tuae scientiae, tuae industriae,
sed alieno judicio inniteris. Tunc cinerem cum pane

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.