PL 184, col. 857
De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
manducabis, quando cibabit te Dominus pane lacrymarum,
et potum dabit in lacrymis in mensura [(Psal. LXXIX, 6)] .
Sic tu nasceris in Christo, sic in
te nascitur Christus. Turbatur Herodes, scilicet diabolus,
quod suum Christus invasit imperium: nec
aequis aspicit oculis, suum domicilium in Christi hospitium
commutatum. Vibrat gladium, tendit arcum,
et in eo parat vasa mortis, ut sagittet in obscuro
rectum corde. Inflammat carnem naturalibus
incentivis, turbat mentem cogitationibus noxiis, et
parvulorum cogitatus priori suavitate lactantes,
multiformi tentatione confodit. Tunc videtur tibi
Christus defuisse, donec Herode, non tuis viribus, sed
gratia divinae miserationis exstincto, cum ampliori
tranquillitate redeat, tuumque in Nazareth praestoletur
occursum. Post tentationem namque necesse
est ut ad virtutum studia, spiritualiaque exercitia
mentis alacritate conscendas quasi ad Nazareth, id
est, florem: quia sicut flos non quidem fructus est,
sed ex eo fructus producitur; ita exercitia haec, non
quidem purae virtutes sunt, quamvis ex eis verae virtutes,
Deo operante, nascantur. Inde ascendendum est
Jerosolymam, sed modo congruo, et tempore opportuno. 582
13.
Cum enim factus esset Jesus annorum
duodecim, ascendit Jerusalem. Plane secundum leges
allegoricas, Christus de Nazareth ascendit Jerusalem:
quando relicta Synagoga, Ecclesiae Gentium
praesentiam suae pietatis exhibuit. Merito tunc duodenni
erat, quia qui legem non venerat solvere, sed
adimplere, denarium legis binario auxerat evangelicae
perfectionis: verbum abbreviatum, sed consummans,
et consummatum faciens super terram,
et Legem et Prophetas bipartito charitatis praecepto
concludens.
14.
Remansit itaque puer Jesus in Jerusalem, et
non cognoverunt parentes ejus. Est adhuc in Ecclesia
Christus: et Judaei, parentes scilicet ejus secundum
carnem, ignorant. Est adhuc in Aegypto Joseph, et
lingua Aegyptiaca non judaica dicitur Salvator
mundi, et ipso frumenta sapientiae suae Aegyptiis, id
est, Gentibus dividente, fratres ejus inter Chananaeos,
immundos videlicet spiritus, verbi Dei fame
tabescunt. Existimantes, inquit, eum esse in comitatu.
Quid est hoc? Adhuc, o Judaei, Christum in vestro
comitatu praesumitis; cum jam secundum Jeremiam
vestrum, reliquerit domum suam, dimiserit haereditatem
suam, quoniam facta est haereditas ejus
quasi spelunca leaenae? [(Jerem. XII, 7, 8.)] Quibus indiciis,
quibus mysteriis, quibus sacramentis, in vestro
est comitatu? Ubi templum, ubi juge sacrificium,
ubi sacerdotium, ubi altare illud, quod solum
vobis in sola Jerosolyma concessum est? Ubi
ignis ille perpetuus, quo exstincto omnia pariter holocaustomata
perierunt, quae non possunt alieno
igne consumi? Ergo aut nihil horum habetis: aut
si forte vos ea habere praesumitis, non secundum
Dei praeceptum habetis, ac proinde nec Christum
habetis. In his enim omnibus secundum prophetica