PL 184, col. 858

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

mysteria Christum aliquando habebatis: sed apparente
eo quem praenuntiabant, ipsa praenuntia sublata
sunt, de quibus frustra post ejus adventum praesumebatis.
O mira perversitas! o mira caecitas! Haec
omnia non attendentes Judaei, adhuc eum esse in
suo aestimant comitatu, et requirunt eum inter cognatos
et notos. Quem quaeritis, o Judaei, quem
quaeritis? Jam lapis abscissus de monte sine manibus,
universam implevit faciem terrae [(Dan. II, 34,
35)] , et adhuc quaeritis? Ecce ubique terrarum dispersi,
ubique Christum offenditis et adhuc quaeritis?
Ubique inter gentes in laudibus Christi vestrum
Amen resonat, vestrum Alleluia cantatur, vestrum
Hosanna resultat, et adhuc quaeritis? In sole posuit
tabernaculum suum, nec est qui se abscondat a calore

ejus [(Psal. XVIII, 6, 7)] , et adhuc quaeritis?
Quaeritis eum inter cognatos et notos. Quaeritis eum
apud Isaiam; sed, sicut ipse ait, Cognovit bos possessorem
suum, et asinus praesepe domini sui: Israel
autem non cognovit me; populus meus non intellexit [(Isai. 3)]
:
ideo non invenitis. Quaeritis eum apud
sanctum David, sed et secundum ipsum, facta est
mensa vestra coram vobis in laqueum: ideo non invenitis.
Obscurati sunt enim oculi vestri ne videant,
et dorsa vestra incurvantur [(Psal. LXVIII, 24)] . Quaeritis
eum apud Jeremiam; sed, ipso teste, Sacerdotes
ignorant legem, nesciunt videntem [(Jerem. II, 8)]
,
ideo non invenitis. Quaeritis apud Moysen; sed usque
hodie cum legeritis Moysen, velamen positum est
super cor vestrum: ideo non invenitis.

15.
Revertere itaque, revertere, Sunamitis, revertere
in Jerusalem, et invenies. Nuntiatur certe Jesu
quod Mater ejus, et fratres foris stent quaerentes
eum: nunquid egreditur? Vos potius ingredimini,
et invenietis. Et regredientes, inquit, invenerunt eum
post triduum in templo. Si fuerit numerus filiorum
Israel sicut arena maris, reliquiae convertentur, reliquiae,
inquam, Jacob ad Deum fortem. Quando?
Utique post triduum. O tempus desiderabile, quando
cognoscet Israel Deum suum, et pavebit ad David regem
suum [(Osee III, 5)] , quando utraque gens faciet
sibi caput unum, et ascendent de terra? Quando hoc
erit, Jesu bone? quando respicies carnem tuam, domesticos
sanguinis tui, cum nemo carnem suam odio

habeat? Frange, Domine, esurientibus panem tuum,
et egenos vagosque induc in domum tuam. Quandiu
miser Cain vagus et profugus erit super terram
tuam; quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem
tuum, o noster Abel, de manu ejus? Nonne adhuc
reddidisti ei septuplum in sinum ejus, cum ubique
major serviat minori; cum ubique 583 sit jugum
premens, et gladius terrens; nec sit qui redimat,
neque qui salvum faciat? Scio quia tandem convertentur,
et famem patientur ut canes, sed ad vesperam.
Post triduum enim invenerunt eum in templo.
16.
Prima dies, qua ingressus nostram Jerusalem
Dominus Jesus, abscondit se a matre sua Synagoga,
et fratribus suis Judaeis, apostolica fuit in Gentibus
praedicatio, sicut ipsis Judaeis Paulus loquitur: Quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.