PL 184, col. 869

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne · In Dominica Palmarum (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

libens his ducibus etiam in Aegyptum: tantum si
ducunt, reducant; si cogunt descendere, et reascendere
faciant. Libenter subdar talibus magistris;
libens supponam humeros oneri quod imposuerint;
libens suscipiam jugum, cui me subdiderint, sciens
quia jugum eorum suave est, et onus eorum leve.
Sed et tibi, fili mi, (licet a talibus curis liberum adhuc
sub alis suis Christus abscondat, quod praelatis
incumbit facere, ne subditi periclitentur) hoc ipsum
expedit providere, ne socii scandalizentur. Illi necessitates
quandoque praeponunt contemplationis deliciis;
tu eas non praeponas unitati et paci congregationis.
Praecipue haec ipsa spiritualium vicissitudinum
tempora, quando videlicet vel descendas ad
Nazareth, vel ascendas in Jerusalem, nunquam

Redemptor noster, fratres charissimi, Dominus
noster Jesus, quem Pater ad salutarem victimam misit
in mundum, cum tempus instaret quando moreretur,
praesentem, ut scitis, exhibere se voluit in loco ubi
moreretur; sicut autem venit ut moreretur, sic praevidit
ubi, et quando, et quo mortis genere moreretur,
praescriptum coram se habens ab aeterno mortis suae
genus, locum et tempus. Haec autem tria erant, Jerosolyma,
Pascha, et Crux. Nam si de loco quaeris, in
Jerosolyma mortuus est: si degenere, morte crucis: si
vero de tempore, instante tempore paschalis solemnitatis.
Ut autem vos satis legendo et audiendo didicistis,
iniqui eum Judaei, aliquando et aliter, et alibi, et
antea perimere voluerunt. Nam quando eum duxerunt
ut praeeipitarent, ubi et transiens per medium

illorum ibat, nec ad Jerusalem venerunt, nec Pascha
exspectaverunt, nec crucem quaesierunt, sed
in perimendo eum nequaquam vel modum, vel locum
mutare, nequaquam tempus praeoccupare seu
differre valuerunt. Venit itaque hodierna die Jerosolymam,
ante quinque videlicet dies Paschae, illo se
insinuans agno praefigurato, qui decima quarta die
mensis verni ad vesperam immolandus, decima quidem
ejusdem mensis die tolli, et usque ad praedictum
terminum jubebatur servari [(Exod. XII)] .
2.
De hoc autem adventu ejus ad Jerusalem multi
ante nos multa dixerunt: quae quia nos vera atque
catholica esse cognoscimus, dignum est ut nostro
ea silentio approbemus. Et communis quidem sensus
est, quod ejus in Jerusalem ingressus, ipsius
est ad Ecclesiam adventus: duo discipuli asinam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.